< Job 22 >

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
ויען אליפז התמני ויאמר׃
2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?
הלאל יסכן גבר כי יסכן עלימו משכיל׃
3 Quid prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?
החפץ לשדי כי תצדק ואם בצע כי תתם דרכיך׃
4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
המיראתך יכיחך יבוא עמך במשפט׃
5 Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
הלא רעתך רבה ואין קץ לעונתיך׃
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
כי תחבל אחיך חנם ובגדי ערומים תפשיט׃
7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
לא מים עיף תשקה ומרעב תמנע לחם׃
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
ואיש זרוע לו הארץ ונשוא פנים ישב בה׃
9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
אלמנות שלחת ריקם וזרעות יתמים ידכא׃
10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
על כן סביבותיך פחים ויבהלך פחד פתאם׃
11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
או חשך לא תראה ושפעת מים תכסך׃
12 An non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
הלא אלוה גבה שמים וראה ראש כוכבים כי רמו׃
13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.
ואמרת מה ידע אל הבעד ערפל ישפוט׃
14 Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
עבים סתר לו ולא יראה וחוג שמים יתהלך׃
15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
הארח עולם תשמר אשר דרכו מתי און׃
16 Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
אשר קמטו ולא עת נהר יוצק יסודם׃
17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum:
האמרים לאל סור ממנו ומה יפעל שדי למו׃
18 Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me.
והוא מלא בתיהם טוב ועצת רשעים רחקה מני׃
19 Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
יראו צדיקים וישמחו ונקי ילעג למו׃
20 Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?
אם לא נכחד קימנו ויתרם אכלה אש׃
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per haec habebis fructus optimos.
הסכן נא עמו ושלם בהם תבואתך טובה׃
22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
קח נא מפיו תורה ושים אמריו בלבבך׃
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
אם תשוב עד שדי תבנה תרחיק עולה מאהלך׃
24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
ושית על עפר בצר ובצור נחלים אופיר׃
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
והיה שדי בצריך וכסף תועפות לך׃
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
כי אז על שדי תתענג ותשא אל אלוה פניך׃
27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
תעתיר אליו וישמעך ונדריך תשלם׃
28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
ותגזר אומר ויקם לך ועל דרכיך נגה אור׃
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
כי השפילו ותאמר גוה ושח עינים יושע׃
30 Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
ימלט אי נקי ונמלט בבר כפיך׃

< Job 22 >