< Job 20 >
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
[Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
5 Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
6 Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
7 Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient.
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
14 Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.
Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.
25 Gladius eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
28 Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.
29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.
Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.]