< Job 2 >
1 Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius,
又有一天, 神的众子来侍立在耶和华面前,撒但也来在其中。
2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
耶和华问撒但说:“你从哪里来?”撒但回答说:“我从地上走来走去,往返而来。”
3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
耶和华问撒但说:“你曾用心察看我的仆人约伯没有?地上再没有人像他完全正直,敬畏 神,远离恶事。你虽激动我攻击他,无故地毁灭他,他仍然持守他的纯正。”
4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua:
撒但回答耶和华说:“人以皮代皮,情愿舍去一切所有的,保全性命。
5 alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
你且伸手伤他的骨头和他的肉,他必当面弃掉你。”
6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
耶和华对撒但说:“他在你手中,只要存留他的性命。”
7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius:
于是撒但从耶和华面前退去,击打约伯,使他从脚掌到头顶长毒疮。
8 qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
约伯就坐在炉灰中,拿瓦片刮身体。
9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere.
他的妻子对他说:“你仍然持守你的纯正吗?你弃掉 神,死了吧!”
10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
约伯却对她说:“你说话像愚顽的妇人一样。嗳!难道我们从 神手里得福,不也受祸吗?”在这一切的事上约伯并不以口犯罪。
11 Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
约伯的三个朋友—提幔人以利法、书亚人比勒达、拿玛人琐法—听说有这一切的灾祸临到他身上,各人就从本处约会同来,为他悲伤,安慰他。
12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
他们远远地举目观看,认不出他来,就放声大哭。各人撕裂外袍,把尘土向天扬起来,落在自己的头上。
13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
他们就同他七天七夜坐在地上,一个人也不向他说句话,因为他极其痛苦。