< Job 15 >

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
فَأَجَابَ أَلِيفَازُ ٱلتَّيْمَانِيُّ وَقَالَ:١
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
«أَلَعَلَّ ٱلْحَكِيمَ يُجِيبُ عَنْ مَعْرِفَةٍ بَاطِلَةٍ، وَيَمْلَأُ بَطْنَهُ مِنْ رِيحٍ شَرْقِيَّةٍ،٢
3 Arguis verbis eum, qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
فَيَحْتَجَّ بِكَلَامٍ لَا يُفِيدُ، وَبِأَحَادِيثَ لَا يَنْتَفِعُ بِهَا؟٣
4 Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
أَمَّا أَنْتَ فَتُنَافِي ٱلْمَخَافَةَ، وَتُنَاقِضُ ٱلتَّقْوَى لَدَى ٱللهِ.٤
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
لِأَنَّ فَمَكَ يُذِيعُ إِثْمَكَ، وَتَخْتَارُ لِسَانَ ٱلْمُحْتَالِينَ.٥
6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
إِنَّ فَمَكَ يَسْتَذْنِبُكَ، لَا أَنَا، وَشَفَتَاكَ تَشْهَدَانِ عَلَيْكَ.٦
7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
«أَصُوِّرْتَ أَوَّلَ ٱلنَّاسِ أَمْ أُبْدِئْتَ قَبْلَ ٱلتِّلَالِ؟٧
8 Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
هَلْ تَنَصَّتَّ فِي مَجْلِسِ ٱللهِ، أَوْ قَصَرْتَ ٱلْحِكْمَةَ عَلَى نَفْسِكَ؟٨
9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
مَاذَا تَعْرِفُهُ وَلَا نَعْرِفُهُ نَحْنُ؟ وَمَاذَا تَفْهَمُ وَلَيْسَ هُوَ عِنْدَنَا؟٩
10 Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
عِنْدَنَا ٱلشَّيْخُ وَٱلْأَشْيَبُ، أَكْبَرُ أَيَّامًا مِنْ أَبِيكَ.١٠
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent
أَقَلِيلَةٌ عِنْدَكَ تَعْزِيَاتُ ٱللهِ، وَٱلْكَلَامُ مَعَكَ بِٱلرِّفْقِ؟١١
12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
«لِمَاذَا يَأْخُذُكَ قَلْبُكَ؟ وَلِمَاذَا تَخْتَلِجُ عَيْنَاكَ١٢
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
حَتَّى تَرُدَّ عَلَى ٱللهِ وَتُخْرِجَ مِنْ فِيكَ أَقْوَالًا؟١٣
14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
مَنْ هُوَ ٱلْإِنْسَانُ حَتَّى يَزْكُوَ، أَوْ مَوْلُودُ ٱلْمَرْأَةِ حَتَّى يَتَبَرَّرَ؟١٤
15 Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
هُوَذَا قِدِّيسُوهُ لَا يَأْتَمِنُهُمْ، وَٱلسَّمَاوَاتُ غَيْرُ طَاهِرَةٍ بِعَيْنَيْهِ،١٥
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
فَبِالْحَرِيِّ مَكْرُوهٌ وَفَاسِدٌ ٱلْإِنْسَانُ ٱلشَّارِبُ ٱلْإِثْمَ كَٱلْمَاءِ!١٦
17 Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi.
«أُوحِي إِلَيْكَ، ٱسْمَعْ لِي فَأُحَدِّثَ بِمَا رَأَيْتُهُ،١٧
18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
مَا أَخْبَرَ بِهِ حُكَمَاءُ عَنْ آبَائِهِمْ فَلَمْ يَكْتُمُوهُ.١٨
19 Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
ٱلَّذِينَ لَهُمْ وَحْدَهُمْ أُعْطِيَتِ ٱلْأَرْضُ، وَلَمْ يَعْبُرْ بَيْنَهُمْ غَرِيبٌ.١٩
20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
ٱلشِّرِّيرُ هُوَ يَتَلَوَّى كُلَّ أَيَّامِهِ، وَكُلَّ عَدَدِ ٱلسِّنِينَ ٱلْمَعْدُودَةِ لِلْعَاتِي.٢٠
21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
صَوْتُ رُعُوبٍ فِي أُذُنَيْهِ. فِي سَاعَةِ سَلَامٍ يَأْتِيهِ ٱلْمُخَرِّبُ.٢١
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
لَا يَأْمُلُ ٱلرُّجُوعَ مِنَ ٱلظُّلْمَةِ، وَهُوَ مُرْتَقَبٌ لِلسَّيْفِ.٢٢
23 Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
تَائِهٌ هُوَ لِأَجْلِ ٱلْخُبْزِ حَيْثُمَا يَجِدْهُ، وَيَعْلَمُ أَنَّ يَوْمَ ٱلظُّلْمَةِ مُهَيَّأٌ بَيْنَ يَدَيْهِ.٢٣
24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui praeparatur ad praelium.
يُرْهِبُهُ ٱلضُّرُّ وَٱلضَّيْقُ. يَتَجَبَّرَانِ عَلَيْهِ كَمَلِكٍ مُسْتَعِدٍّ لِلْوَغَى.٢٤
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
لِأَنَّهُ مَدَّ عَلَى ٱللهِ يَدَهُ، وَعَلَى ٱلْقَدِيرِ تَجَبَّرَ٢٥
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
عَادِيًا عَلَيْهِ، مُتَصَلِّبُ ٱلْعُنُقِ بِأَوْقَافِ مَجَانِّهِ مُعَبَّأَةً.٢٦
27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
لِأَنَّهُ قَدْ كَسَا وَجْهَهُ سَمْنًا، وَرَبَّى شَحْمًا عَلَى كِلْيَتَيْهِ،٢٧
28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
فَيَسْكُنُ مُدُنًا خَرِبَةً، بُيُوتًا غَيْرَ مَسْكُونَةٍ عَتِيدَةً أَنْ تَصِيرَ رُجَمًا.٢٨
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
لَا يَسْتَغْنِي، وَلَا تَثْبُتُ ثَرْوَتُهُ، وَلَا يَمْتَدُّ فِي ٱلْأَرْضِ مُقْتَنَاهُ.٢٩
30 Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
لَا تَزُولُ عَنْهُ ٱلظُّلْمَةُ. خَرَاعِيبُهُ تُيَبِّسُهَا ٱلسُّمُومُ، وَبِنَفْخَةِ فَمِهِ يَزُولُ.٣٠
31 Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
لَا يَتَّكِلْ عَلَى ٱلسُّوءِ. يَضِلُّ. لِأَنَّ ٱلسُّوءَ يَكُونُ أُجْرَتَهُ.٣١
32 Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
قَبْلَ يَوْمِهِ يُتَوَفَّى، وَسَعَفُهُ لَا يَخْضَرُّ.٣٢
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
يُسَاقِطُ كَٱلْجَفْنَةِ حِصْرِمَهُ، وَيَنْثُرُ كَٱلزَّيْتُونِ زَهْرُهُ.٣٣
34 Congregatio enim hypocritae sterilis, et et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
لِأَنَّ جَمَاعَةَ ٱلْفُجَّارِ عَاقِرٌ، وَٱلنَّارُ تَأْكُلُ خِيَامَ ٱلرَّشْوَةِ.٣٤
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.
حَبِلَ شَقَاوَةً وَوَلَدَ إِثْمًا، وَبَطْنُهُ أَنْشَأَ غِشًّا».٣٥

< Job 15 >