< Job 12 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
ויען איוב ויאמר
2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
אמנם כי אתם-עם ועמכם תמות חכמה
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim haec, quae nostis, ignorat?
גם-לי לבב כמוכם--לא-נפל אנכי מכם ואת-מי-אין כמו-אלה
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
שחק לרעהו אהיה--קרא לאלוה ויענהו שחוק צדיק תמים
5 Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
לפיד בוז לעשתות שאנן-- נכון למועדי רגל
6 Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
ישליו אהלים לשדדים ובטחות למרגיזי אל-- לאשר הביא אלוה בידו
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
ואולם--שאל-נא בהמות ותרך ועוף השמים ויגד-לך
8 Loquere terrae, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
או שיח לארץ ותרך ויספרו לך דגי הים
9 Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?
מי לא-ידע בכל-אלה כי יד-יהוה עשתה זאת
10 In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
אשר בידו נפש כל-חי ורוח כל-בשר-איש
11 Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
הלא-אזן מלין תבחן וחך אכל יטעם-לו
12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
בישישים חכמה וארך ימים תבונה
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
עמו חכמה וגבורה לו עצה ותבונה
14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
הן יהרוס ולא יבנה יסגר על-איש ולא יפתח
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
הן יעצר במים ויבשו וישלחם ויהפכו ארץ
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
עמו עז ותושיה לו שגג ומשגה
17 Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
מוליך יועצים שולל ושפטים יהולל
18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
מוסר מלכים פתח ויאסר אזור במתניהם
19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
מוליך כהנים שולל ואתנים יסלף
20 Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
מסיר שפה לנאמנים וטעם זקנים יקח
21 Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
שופך בוז על-נדיבים ומזיח אפיקים רפה
22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
מגלה עמקות מני-חשך ויצא לאור צלמות
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
משגיא לגוים ויאבדם שטח לגוים וינחם
24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
מסיר--לב ראשי עם-הארץ ויתעם בתהו לא-דרך
25 Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
ימששו-חשך ולא-אור ויתעם כשכור

< Job 12 >