< Jeremiæ 1 >

1 Verba Ieremiae filii Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin.
verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin
2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
3 Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto.
et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
et factum est verbum Domini ad me dicens
5 Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
6 Et dixi, A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis: et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
8 Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
10 ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis.
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
14 Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae.
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda.
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
16 Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum
17 Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum.
tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae.
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
19 Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

< Jeremiæ 1 >