< Jeremiæ 52 >
1 Filius viginti et unius anni erat Sedechia cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiae de Lobna.
2 Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim.
3 Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedechia a rege Babylonis.
4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechia.
6 Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae.
7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum.
8 Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedechia in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedechia in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha.
11 Et oculos Sedechia eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
13 Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igne combussit.
14 Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae.
15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae.
16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores, et agricolas.
17 Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.
18 Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et
19 hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiae:
20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata.
23 Et fuerunt malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
27 Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo tria millia et viginti tres Iudaeos:
29 In anno octavodecimo Nabuchodonosor transtulit de Ierusalem animas octingentas triginta duas:
30 In anno vigesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. omnes ergo animae, quattuor millia sexcentae.
31 Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae:
34 et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius.