< Jeremiæ 51 >
1 Haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem.
2 Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram eius: quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius.
3 Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus, nolite parcere iuvenibus eius, interficite omnem militiam eius.
4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus eius.
5 Quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum: terra autem eorum repleta est delicto a sancto Israel.
6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem eius: quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei.
7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino eius biberunt Gentes, et ideo commotae sunt.
8 Subito cecidit Babylon, et contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.
9 Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius, et elevatum est usque ad nubes.
10 Protulit Dominus iustitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens eius est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam: levate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis.
13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus pedalis praecisionis tuae.
14 Iuravit Dominus exercituum per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.
15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos.
16 Dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo: qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit: et produxit ventum de thesauris suis.
17 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est omnis conflator in sculptili. quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera, et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt.
19 Non sicut haec pars Iacob: quia qui fecit omnia ipse est, et Israel sceptrum hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius.
20 Collidis tu mihi vasa belli, et ego collidam in te Gentes, et disperdam in te regna:
21 et collidam in te equum, et equitem eius: et collidam in te currum, et ascensorem eius:
22 et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te iuvenem et virginem:
23 et collidam in te pastorem et gregem eius: et collidam in te agricolam et iugales eius: et collidam in te duces et magistratus.
24 Et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
25 Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis.
26 Et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris, ait Dominus.
27 Levate signum in terra: clangite buccina in montibus, sanctificate super eam Gentes: annunciate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
28 Sanctificate contra eam Gentes, reges Mediae, duces eius, et universos magistratus eius, cunctamque terram potestatis eius.
29 Et commovebitur terra, et conturbabitur: quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat Terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
30 Cessaverunt fortes Babylonis a praelio, habitaverunt in praesidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius.
31 Currens obviam currenti veniet: et nuncius obvius nuncianti: ut annunciet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum:
32 et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igne, et viri bellatores conturbati sunt.
33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Filia Babylonis quasi area, tempus triturae eius: adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius.
34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et eiecit me.
35 Iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Ierusalem.
36 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego iudicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et desertum faciam mare eius, et siccabo venam eius.
37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, eo quod non sit habitator.
38 Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum.
39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hoedis.
41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?
42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est.
43 Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
44 Et visitabo super Bel in Babylone, et eiiciam quod absorbuerat de ore eius, et non confluent ad eum ultra Gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio eius populus meus: ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini.
46 Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio: et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis: et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius.
48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab Aquilone venient ei praedones, ait Dominus.
49 Et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israel: sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras: quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus: et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius mugiet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum: a me venient vastatores eius, ait Dominus.
54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de Terra Chaldaeorum:
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae: dedit sonitum vox eorum:
56 Quia venit super eam, id est super Babylonem praedo, et apprehensi sunt fortes eius, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57 Et inebriabo principes eius, et sapientes eius, et duces eius, et magistratus eius, et fortes eius: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
58 Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae eius excelsae igne comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
59 Verbum, quod praecepit Ieremias propheta, Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem, in anno quarto regni eius: Saraias autem erat princeps prophetiae.
60 Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem in libro uno: omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem.
61 Et dixit Ieremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec,
62 dices: Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum: ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et proiicies illum in medium Euphraten:
64 et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Ieremiae.