< Jeremiæ 42 >
1 Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Iohanan filius Caree, et Iezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum:
眾部隊首領與卡勒亞的兒子約哈南和瑪阿色雅的兒子阿匝黎雅及,不分大小,
2 Dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:
前來對耶肋米亞先知說:「願你接受我們對你的請求,請你為我們全體遺民,轉求上主你的天主。我們原來人數眾多,如今只剩下你親眼見的這幾個人了。
3 Et annunciet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus.
惟願上主你的天主指示我們該走的路,和當行的事! 」
4 Dixit autem ad eos Ieremias propheta: Audivi: ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra. omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis: nec celabo vos quidquam.
耶肋米亞先知答覆他們說:「我聽見了! 好,我願依照你們的話,祈求上主你們的天主;但凡上主答覆的話,我必全告訴你們,不對你們隱瞞什麼。」
5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
他們鑽覆耶肋米亞說:「願上主在我們中間作真實和忠信的見證,如果我們不依照上主你的天主叫你傳給我們的一切話去做。
6 Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus. ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
或好或壞,我們願聽從上主我們天主的話,因為是我們派你去向他祈求;我們聽從了上主我們的天主的話,我們就必順利。」
7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam.
十天以後,上主有話傳給了耶肋米亞,
8 Vocavitque Iohanan filium Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum.
他便召集卡勒亞的兒子約哈南和隨從他的眾部隊首領以及全體人民,不分大小,
9 Et dixit ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
對他們說:「你們派我去向他面陳你們的請求的上主,以色列的天主這樣說:
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam; plantabo, et non evellam: iam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
如果你們決意住在這地方,我必建立你們,決不加以破壞;我必栽培你們,決不予以拔除,因為我已後悔給你們所降的災禍。
11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et eruam de manu eius.
你們不要害怕你們所害怕的巴比倫王;不要害怕他──上主的斷語──因為有我與你們同在,作你們的救援,從他的手中搶救你們。
12 Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
我必憐恤你們,也叫他憐恤你們,讓你們仍住在你們的國土內。
13 Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
但是,如果你們不聽從上主你們的天主的話,說:我們不願住在這地方;
14 dicentes: Nequaquam, sed ad Terram Aegypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus: et ibi habitabimus:
或說:不,我們要去埃及地,在那裏再見不到戰爭,再聽不到號聲,再不缺乏食糧;我們要去住在那裏!
15 Propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis:
那麼,猶大的遺民! 請你們聽上主的話。萬軍的上主,以色列的天主這樣說:假使你們決意要往埃及去,在那裏寄居,
16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in Terra Aegypti: et fames, pro qua estis soliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
你們害怕的刀劍,必在埃及地襲擊你們;你們憂慮的饑荒,必在埃及跟蹤你們,使你們死在那裏。
17 Omnesque viri, qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
凡決意往埃及去,到那裏寄居的人,必要死於刀劍、饑荒和瘟疫,沒有一人能幸免,逃脫我給他們招來的災禍。
18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Ierusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum.
的確,萬軍的上主,以色列的天主這樣說:正如我對耶路撒冷居民曾發怒洩恨;同樣我要對去埃及的你們洩恨,叫你們遭受憎恨、厭惡、詛咒、侮辱,永不再見此地。」
19 Verbum Domini super vos reliquiae Iuda: Nolite intrare Aegyptum: scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
「猶大的遺民! 這是上主對你們說的話:不要到埃及去。你們該清楚知道:我今天對你們作證,
20 quia decepistis animas vestras: vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuncia nobis, et faciemus.
你們實在是自己欺騙自己;原是你們派我去求問上主你天主說:請你為我們轉求上主我們的天主,凡上主我們的天主說的,你要全告訴我們,我們必依照遵行。
21 Et annunciavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
我今天告訴了你們,你們卻全不聽從上主你們的天主,打發我來告訴你們的話。
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.
現在,你們該知道:在你們要去寄居的地方,你們必死於刀劍、饑荒和瘟疫。」