< Jeremiæ 39 >

1 Anno nono Sedechiae regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam.
猶大王漆德克雅第九年十月,巴比倫王拿步高率領全軍進攻,包圍了耶路撒冷,
2 Undecimo autem anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas.
漆德克雅第十一年四月初九,京城被攻破──
3 Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
巴比倫王眾將帥入城坐鎮中央門:計有衛隊長乃步匝辣當、大將軍乃步沙次班、戰車司令乃爾加耳沙勒責爾和巴比倫王其餘眾將帥。
4 Cumque vidisset eos Sedechiae rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
猶大王漆德克雅和所有的戰士一見如此,就立即逃遁,夜間棄城出走,取道御苑,穿過兩牆間的便門,直向阿辣巴的路上跑去。
5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedechiae in campo solitudinis Ierichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quae est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
加色丁人軍隊立即追趕他們,就在耶里哥荒野追上了漆德克雅,將他捉住,帶到哈瑪特境入的黎貝拉去見巴比倫王拿步高;王即宣判了他的罪狀。
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis.
巴比倫王在黎貝拉,就當漆德克雅眼前殺了他的兒子;巴比倫王也殺了猶大所有的貴卿;
7 Oculos quoque Sedechiae eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
然後挖了漆德克雅的雙眼,給他帶上鎖鏈,送往巴比倫去。
8 Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igne, et murum Ierusalem subverterunt.
於是加色丁人放火焚燒了王宮和民房,拆毀了耶路撒冷的城牆;
9 Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem.
城中剩下的人民,和已向他投降的人民,以及其餘的平民,衛隊長乃步匝辣當都擄到巴比倫去。
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa.
至於人民中一無所有的窮人,衛隊長乃步匝辣當仍讓他們留居猶大地,同時還給他們分配了些葡萄和農田。
11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens:
關於耶肋米亞,巴比倫王拿步高對衛隊長乃步匝辣當下令說:「
12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei.
將他帶去,好好看待他,不但絲毫不可加害,反要照他對你說的,給他照辦!」
13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
於是衛隊長乃步匝辣當,大將軍乃步沙次班,戰車司令乃爾加耳沙勒責爾,及巴比倫王其餘將帥派人前去,
14 miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo.
由拘留所的庭院裏提出耶肋米亞來,交給了沙番的孫子,阿希甘的兒子革達里雅,叫他帶到自己的家裏去;從此耶肋米亞就再居住在民間。
15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:
耶肋米亞還監禁在拘留所的庭院時,上主有話傳給他說:「
16 Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa.
你去告訴雇士人厄貝得默肋客說:萬軍的上主,以色列的天主這樣說:看,我使我的話實現在這座城上,不是為賜福,而是為降禍:到了那天,要當著你面前實現。
17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas:
到了那天,我必救你──上主的斷語──你不會被交在你怕與他們相見的人的手裏,
18 Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
因為我必拯救你,你不會喪身在刀下,你必獲得性命如獲得戰利品,因為你信賴了我──上主的斷語。」

< Jeremiæ 39 >