< Jeremiæ 38 >
1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Iuchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens:
2 Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius sospes et vivens.
3 Haec dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.
4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos iuxta verba haec: siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum.
5 Et dixit rex Sedechias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare.
6 Tulerunt ergo Ieremiam, et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Ieremias in coenum.
7 Audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus, qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum: porro rex sedebat in porta Beniamin.
8 Et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:
9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate.
10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur.
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario: et tulit inde veteres pannos et antiqua vestimenta, quae computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos.
12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida sub cubito manuum tuarum: et super funes: fecit ergo Ieremias sic:
13 Et extraxerunt Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Ieremias in vestibulo carceris.
14 Et misit rex Sedechias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Ieremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.
15 Dixit autem Ieremias ad Sedechias: Si annunciavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies.
16 Iuravit ergo rex Sedechias Ieremiae clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum, qui quaerunt animam tuam.
17 Et dixit Ieremias ad Sedechias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igne: et salvus eris tu, et domus tua.
18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igne: et tu non effugies de manu eorum.
19 Et dixit rex Sedechias ad Ieremiam: Solicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos: ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
20 Respondit autem Ieremias: Non te tradent. audi quaeso vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
21 Quod si nolueris egredi: iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus:
22 Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iuda, educentur ad principes regis Babylonis: et ipsae dicent: Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in coeno, et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.
23 Et omnes uxores tuae, et filii tui educentur ad Chaldaeos: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris: et civitatem hanc comburet igne.
24 Dixit ergo Sedechias ad Ieremiam: Nullus sciat verba haec, et non morieris.
25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex:
26 Dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer.
27 Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam, et interrogaverunt eum: et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex, et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
28 Mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem, quo capta est Ierusalem: et factum est ut caperetur Ierusalem.