< Jeremiæ 35 >
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, dicens:
猶大王約史雅的兒子約雅金為王時,上主有話傳給耶肋米亞說:
2 Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
「你到勒加布人家裏去,與他們會談,引他們走進上主殿宇的一間房裏,給他們酒喝」。
3 Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum:
於是我帶了哈巴漆尼的孫子,依爾米雅的兒子雅匝尼雅,和他的兄弟與他所有的兒子,以及勒加布全家,
4 Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeliae hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
到了上主的殿宇,進了天主的人依革達里雅的兒子南的兒子們的房間集合集合這間房靠近長官室,正是在看守殿門的沙隆的兒子瑪阿色雅的住房上面,
5 Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum.
將滿杯滿爵的酒,擺在勒加布的子孫面前,向他們請說:「請喝酒吧! 」
6 Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:
他們答說:「我們不喝,因為我們的祖先勒加布的兒子約納達有布曾吩咐我們說:你們和你們的兒子永不可喝酒;
7 Et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini.
也不可建造房屋,不可播種,不可栽植或佔有葡萄園,卻要終身住在帳幕裏,好使你們能長久在你們作客的地方。
8 Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae:
在我們的祖先勒加布的兒子約納遠吩咐我們的一切事上,我們全聽從了他的話,我們、妻子和兒女,終身不喝酒,
9 et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
也不建造房屋居住,也沒有葡萄或田地和播種的事,
10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster.
只住在帳幕裏,全聽從並履行我們的祖先約納達w的事。
11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Ierusalem.
只在巴比倫王拿步高上來進攻這城時,我們才說:走吧! 到耶路撒冷去,躲避加色弓人和阿蘭軍隊;從此我們才住在耶路撒冷」。
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
於是有上主的話傳給耶肋米亞說:
13 Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?
「萬軍的上主,以色列的天主這樣說:你去對猶大人和耶路撒冷的居民說:你們不接受教訓,聽從我的話嗎﹖──上主的斷語──
14 Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
勒加布的兒子約納達布的話居然有人遵守:他命子孫們不喝酒,他們直到今日就不喝酒,全聽從了他們祖先的命令;我不斷懇切教訓你們,你們卻沒有聽從;
15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
我給你們派遺──且不斷派遺,我所有的僕人們,來勸你們各自離開自己的邪道,改自己的行為,不再追隨外方的神祗,好能住在我賜給你們和你們祖先的地方;你們仍不側耳聽從我。
16 Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
實在,加勒布的兒子約納達達布的子孫,遵守了他們祖先吩咐的命令;至於這民族,卻不聽從我。
17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
為此,上主萬軍的天主,以色列的天主這樣說:看,我必給猶大和耶路撒冷 a的居民,招來我對他們所預告的一切災禍,因為我訓諭他們,他們不答應」。
18 Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, quae praecepit vobis:
於是耶肋米亞對勒加布人家族說:「萬軍的上主,以色列的天主這樣說:因為你們聽從了祖先約納布的命令,遵守了他的一切規律,完全依照他所吩咐的做了;
19 Propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
為此,萬軍的上主,以色列的天主這樣說:勒加布的兒子約納達布從此永不會缺乏侍立在我面前的人」。