< Jeremiæ 30 >
1 Hoc verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens:
這是上主傳給耶肋米亞的話:
2 Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro.
上主以色列的天主這樣說:「凡我對你說的話,你都要寫在一本書上,
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus: et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda, ait Dominus: et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam.
因為,看,時日將到──上主的斷語──我必轉變我人民以色列和猶大的命運──上主說──使他們回去佔領我賜給他們祖先的土地。」
4 Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iuda:
以下是上主論及以色列和猶大說的話:
5 Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
上主這樣說:「人聽到了恐怖的喊叫:只有恐慌,沒有平安。
6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
你們且自問自究:是否男人要生產﹖為什麼我竟見人人兩手叉腰,像正在生產的婦女,個個面色顯得蒼白﹖
7 Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius: tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipsa salvabitur.
噫! 這一天,真偉大,無可比擬,雖為雅各伯是痛苦的時期,但他們將由此而得救。
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram iugum eius de collo tuo, et vincula eius dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
到了那一天──萬軍上主的斷語──我要折斷他們頸上所負的軛,粉碎他們的鎖鏈,他們不再作外方人的奴隸,
9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
只服事上主,他們的天主,和我給他們興起的君王達味。
10 Tu ergo non timeas serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
為此,我的僕人雅各伯,你不用害怕──上主的斷語──以色列,你不要驚慌;因為,看,我必從遠方救出你來,從充軍之地救回你的後裔;使雅各伯歸來,居享安寧,無所恐懼,
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in cunctis Gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius.
因為有我與你同在──上主的斷語──作你的救援。誠然,對我使你流徙所到的各民族,我要執行毀滅;但對你,我卻不執行毀滅,只依正義懲罰你,不讓你全然免罰。」
12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.
不錯,上主這樣說:「你的創傷不可治療,你的傷口無法醫治;
13 Non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
沒有人願意擔任調理你的創傷,無藥可使你的傷處收結。
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
你所有的愛人都忘掉了你,不再追求你,因為我像打擊敵人一樣,以殘酷的刑罰打擊了你,因為你太不義,你的罪惡,增添不已。
15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi.
為什麼你還要為你的創傷悲號﹖你的創傷已不可治療:因為你太不義,你的罪惡增添不已,我纔這樣對待了你。
16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
但是,凡吞滅你的,必被吞滅;凡與你為敵的,必被擄去充軍;凡劫掠你的,必遭劫掠;凡搶奪你的,我必使他們受人搶奪。
17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam vocaverunt te Sion: Haec est, quae non habebat requirentem.
實在,我要使你的傷處收結,療愈你的創傷──上主的斷語──因為他們稱你為棄婦,無人過問的熙雍。」
18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur.
上主這樣說:「看,我要轉變雅各伯帳幕的命運,憐憫他的家室,好使城市仍建在自己的山上,宮殿依然聳立在自己的原處,
19 Et egredietur de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
從那裏發出頌謝的歌聲,歡樂的呼聲。我必使他們繁昌,人數不再滅少;我要顯耀他們,使他們不再受人輕視。
20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
他們的子孫必要像昔日一樣,在 面前重新建立自己的集會;凡壓迫他們的,我必予以懲罰。
21 Et erit dux eius ex eo: et princeps de medio eius producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. quis enim iste est, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus?
他們的元首,將是他們中的一個;他們的統帥,將出自他們之中;我要使他們前來接近我,他必與我接近,因為誰敢冒的危險,來與我接近──上主的斷語──
22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
這樣,你們必作我的人民,我必作你們的天主」。
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet.
看,上主的憤怒如暴風怒號,如撗掃的暴風,在惡人的頭上施轉。
24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
上主的烈怒必不止息,直到衪執行完成了衪心裏的計劃;在末日你們必會明瞭。