< Jeremiæ 20 >
1 Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos.
依默爾的兒子帕市胡爾司祭,上主殿宇的總監督,聽見了耶肋米亞預言這些事,
2 Et percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiori, in domo Domini.
帕市胡爾便打了耶肋米亞先知,給他加上腳鐐,把他囚在上主殿內本雅明上門的監牢裏。
3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo. et dixit ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique.
次日,帕市胡爾給耶肋米亞去了腳鐐;耶肋米亞便對他說:「上主不再稱你為「帕市胡爾」,卻稱你為「驚慌四起」。
4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
因為上主這樣說:看,我必使你和你的一切友人遭受慌;他們必倒在敵人的刀下,而且你要親眼看見這事;我將全猶大人交在巴比倫王的手中,他要將他們擄到巴比倫去,用刀擊殺。
5 Et dabo universam substantiam civitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
這城的一切財物,一切積蓄,一切珍寶,以及猶大列王的一切寶藏,我都要交在他們敵人的手中,讓他們搶劫掠奪,運到巴比倫去。
6 Tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem: et in Babylonem tu venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
至於你,帕市胡爾! 以及凡住在你家中的人,都要被擄去充軍;你和你向他們講假預言的一切友人,都要到巴比倫去,死在那裏,埋在那裏。」
7 Seduxisti me Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
上主,你引誘了我,我讓我自己受了你的引誘;你確實比我強,你戰勝了。我終日成為笑柄,人都嘲笑我。
8 Quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
因為我每次發言,必得叫喊,必得高呼:「暴虐! 破壞! 」實在,上主的話,為我日日成為受侮辱和譏笑的因由。
9 Et dixi: Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
假使我說:我不再想念他,不再以他的名發言;在我心中就像有火在焚燒,蘊藏在我的骨髓內;我竭力抑制,亦不可能。
10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
實在,我聽到了多少人私相耳語:「驚慌四起! 你們揭發,我們就必對他提出控訴。」甚至我一切的友好都在偵察我的破綻:「也許他會入彀,那我們必能制勝他,對他施行報復。」
11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
但是與我同在的上主,好像是一位孔武有力的戰士,為此迫害我的人只有失敗,決不能制勝;由於謀事不成,必蒙受極大的恥辱,永不可磨滅的羞辱。
12 Et tu Domine exercituum probator iusti, qui vides renes et cor: videam quaeso ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
噫萬軍的上主! 你考驗義人,洞察人的肝膽肺腑;我既給你訴說了我的案情,你使我見到你對他們的報復。
13 Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
你們應歌頌上主,讚揚上主,因為他從惡人的手中,救出了窮苦人的性命。
14 Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
願我誕生的那一天,是可咒罵的;願我母親生我的那一天,不蒙受祝福!
15 Maledictus vir, qui nunciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus: et quasi gaudio laetificavit eum.
願那給我父親報信說:「給你生了一個男孩,」叫他異常高興的人,是可詛咒的!
16 Sit homo ille ut sunt civitates, quae subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:
願這人像上主不顧惜消滅的城市:早晨聽到哀號,正午聽到警報;
17 quia non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva eius conceptus aeternus.
因為他沒有叫我死在母胎,使我的母親成為我的墳墓,叫她永遠不分娩生我!
18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
為什麼我要從母胎裏出來,眼見辛酸痛苦,在羞辱中消磨我的歲月﹖