< Jeremiæ 15 >

1 Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: eiice illos a facie mea, et egrediantur.
上主對我說:「縱使梅瑟和撒慕爾立在我面前,我的的心仍不轉向這人民;你由我面前將他們驅逐,叫他們離去。
2 Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
假如人對你說:我們往哪裏去﹖你就對他們說:上主這樣說:「該死的就死,該殺的就殺,該挨餓的就挨餓,該被擄去的,就被擄去。
3 Et visitabo super eos quattuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
我必用四種型罰來懲罰他們──上主的斷語──用刀劍來殺,用野狗來拖,用天空的飛鳥和地上的野獸來吞食,來消滅。
4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae: propter Manassen filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus quae fecit in Ierusalem.
我為了猶大王希則克雅的兒子默納舍在耶路撒冷所行的事,必使他們成為地上萬國所恐怖的對象。
5 Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
耶路撒冷! 誰還憐恤你,誰還同情你,誰還轉身向你安﹖
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.
你既離棄了我──上主的斷語──轉身背著我,我就只有對你伸出我的手,將你消滅;我對寬恕已感厭倦:
7 Et dispergam eos ventilabro in portis terrae: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
我要在這地的城門口,用簸箕將他們簸散,使他們喪失子女;我要消滅我的人民,因為他們不離開自己的行徑。
8 Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
他們的寡婦已多過海邊的沙粒;我要給他們招來午間的破壞者,襲擊英俊勇士的母親,使痛苦和恐怖突然降到她身上。
9 Infirmata est quae peperit septem, defecit anima eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
生過七個子女的母親,現已身衰氣絕,還是白天,她的太陽已經西落,她只有絕望惆悵;至於他們的遺民,我必使他們在敵人面前死於刀下──上主的斷語。
10 Vae mihi mater mea: quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
我的母親! 我真不幸! 你竟生了我這與普世對抗相的人。我沒有向人借貸,人也沒有向我借貸,人卻都辱罵我。
11 Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
實在,上主,我豈沒有盡力事奉你﹖我豈沒有在災難禍患時向你懇求﹖
12 Numquid foederabitur ferrum ferro ab Aquilone, et aes?
人豈能折斷北方的鐵和銅﹖
13 Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
[我必使你的財產和寶藏,任人搶奪,為補償你在你全境內犯的罪惡,
14 Et adducam inimicos tuos de terra, quam nescis: quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.
叫你在你不認識的地方,給你的仇敵為奴,因為我的怒火已燃起,必對你們發作] 。
15 Tu scis Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur me, noli in patientia furoris tui suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
上主,你都知道,求你回念我,眷顧我,為我報復迫害我的人,不要因你太忍耐,就讓我死去;你該知道:正是為了你,我才受人侮辱。
16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei: quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum.
你的話一來到,我就去吞下去;你的話成了我的喜悅,我心中的歡樂,上主,萬軍的天主! 因為我是歸於你名下的,
17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
我從沒有坐在歡笑者的集會中一同取樂;我卻依你的指示獨自靜坐,因為你使我憤怒填胸。
18 Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
為什麼我的痛苦如此久長,我的創傷不可醫治,痊愈無望﹖你於我好像是一條不常有水,而變化無常的溪流!
19 Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
為此上主這樣說:「你若回來,我必讓你回來,使你能在立在我面前;若能發表高尚而非荒謬的思想,你就可作我的口舌,使他們轉向你,而不是你轉向他們。
20 Et dabo te populo huic in murum aereum, fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus.
這樣,我必使你這人民成為一設防的銅牆,他們能攻打擊你,卻不能制勝你,因為有我與你同在,援助你,解救你──上主的斷語──
21 Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.
我必解救你脫離惡人的手,由強暴人的掌握中將你贖回」。

< Jeremiæ 15 >