< Isaiæ 8 >
1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare.
上主對我說:「你拿一塊大板,用通用的字體在上面寫:瑪赫爾、沙拉耳、哈市、巴次」
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae:
我就叫了兩個忠直的證人,即司祭烏黎雅和耶貝勒基雅的兒子則加黎雅,為我作證。
3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina praedari.
我接近了女先知,她便懷孕,生了一個兒子;上主對我說:「你給他起名叫瑪赫爾沙拉耳哈市巴次,
4 Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum.
因為在這孩子會喊「爸爸」「媽媽」以前,大馬士革的財富和撒瑪黎雅的贓物必要運到亞述王前。」
5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
上主又曉諭我說:
6 Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae:
因為這民族厭棄了緩緩徐流的史羅亞水,因而在勒斤和勒瑪里雅之子面前驚慌;
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius,
為此,看,吾主必使洶湧澎湃的河水--即亞述王和他所有的軍隊--上來淹沒他們;他必將瀉出一切河道,溢出一切河岸,
8 et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terrae tuae o Emmanuel.
直沖入猶大,漲溢氾濫,高達人的頸項。厄瑪奴耳啊!他展開的兩翼,將掩蓋你廣闊的疆土!
9 Congregamini populi, et vincimini, et audite universae procul terrae: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini:
眾民啊!覺悟罷!你們終必喪膽! 遠方的一切民族啊!聆聽罷 !任憑你們怎樣束腰,終必喪膽!任憑你們怎樣束腰,終必喪膽。
10 inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus.
你們雖然策劃,必然落空;你們雖然說定,決不能實現,因為天主與我們同在。
11 Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens:
當上主以手握住我,警惕我不要走這民族的道路時,這樣對我說:
12 Non dicatis, coniuratio: omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis.
這民族稱為聖的,你們不得稱之為聖!他們畏懼的,你們不必畏懼,也不必戰兢!
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester.
萬軍的上主,你們惟應以他為聖;他是你們當敬畏的,是你們當恐懼的。
14 Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem.
他將是以色列兩家的絆腳石和失足的暗礁,是耶路撒冷居民的羅網和陷阱。
15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
他們中間有許多人將失足跌倒而折傷,陷於圈套而被捕。
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
證件已綁好,訓誨在我門徒中已封緘,
17 Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
我只仰望那位現在轉面不顧雅各伯家的上主,我要等待他。
18 Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
看哪!我和上主賞給我的孩子,在以色列中成了標識和預兆:這原是出於住在熙雍山上的萬軍的上主!
19 Et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis?
有人或對你們說:「你們詢問那些喃喃細語的巫覡和術士罷!百姓豈不能詢問自己的神,為活人而詢問幽魂嗎﹖」「
20 Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
應到訓誨和證件中去尋!」誰若不照這話答覆,為他便沒有曙光。
21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum.
人將忍受著痛苦和飢餓,經過此地;當他由於飢餓而暴發忿怒時,必詛咒自己的君王和自己的神明;他無論仰望上天,
22 Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
或注視大地,他只見苦惱和幽暗,昏黯和恐怖!但黑暗畢竟要被驅除,