< Isaiæ 54 >
1 Lauda sterilis quae non paris: decanta laudem, et hinni quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum, dicit Dominus.
你這不懷孕、不生養的要歌唱; 你這未曾經過產難的要發聲歌唱,揚聲歡呼; 因為沒有丈夫的比有丈夫的兒女更多。 這是耶和華說的。
2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
要擴張你帳幕之地, 張大你居所的幔子,不要限止; 要放長你的繩子, 堅固你的橛子。
3 Ad dexteram enim, et ad laevam penetrabis: et semen tuum Gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
因為你要向左向右開展; 你的後裔必得多國為業, 又使荒涼的城邑有人居住。
4 Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
不要懼怕,因你必不致蒙羞; 也不要抱愧,因你必不致受辱。 你必忘記幼年的羞愧, 不再記念你寡居的羞辱。
5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
因為造你的是你的丈夫; 萬軍之耶和華是他的名。 救贖你的是以色列的聖者; 他必稱為全地之上帝。
6 Quia et mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
耶和華召你, 如召被離棄心中憂傷的妻, 就是幼年所娶被棄的妻。 這是你上帝所說的。
7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
我離棄你不過片時, 卻要施大恩將你收回。
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
我的怒氣漲溢, 頃刻之間向你掩面, 卻要以永遠的慈愛憐恤你。 這是耶和華-你的救贖主說的。
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
這事在我好像挪亞的洪水。 我怎樣起誓不再使挪亞的洪水漫過遍地, 我也照樣起誓不再向你發怒, 也不斥責你。
10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur: dixit miserator tuus Dominus.
大山可以挪開, 小山可以遷移; 但我的慈愛必不離開你; 我平安的約也不遷移。 這是憐恤你的耶和華說的。
11 Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,
你這受困苦、被風飄蕩不得安慰的人哪, 我必以彩色安置你的石頭, 以藍寶石立定你的根基;
12 et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
又以紅寶石造你的女牆, 以紅玉造你的城門, 以寶石造你四圍的邊界。
13 Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis.
你的兒女都要受耶和華的教訓; 你的兒女必大享平安。
14 Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
你必因公義得堅立, 必遠離欺壓,不致害怕; 你必遠離驚嚇,驚嚇必不臨近你。
15 Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.
即或有人聚集,卻不由於我; 凡聚集攻擊你的,必因你仆倒。
16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
吹噓炭火、打造合用器械的鐵匠是我所造; 殘害人、行毀滅的也是我所造。
17 Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Haec est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.
凡為攻擊你造成的器械必不利用; 凡在審判時興起用舌攻擊你的, 你必定他為有罪。 這是耶和華僕人的產業, 是他們從我所得的義。 這是耶和華說的。
A Dove is Sent Forth from the Ark