< Isaiæ 51 >

1 Audite me qui sequimini quod iustum est, et quaeritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
你們追求正義,尋覓上主的人,請聽我說:你們又細察那巖石,你們是從那上邊鑿下來的;要細察那石穴,你們是從那裏挖出來的。
2 Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
你們要細察你們的父親亞巴郎和產生你們的撒辣,因為當我召叫他時,只有他一人,但我祝福了他,使他繁盛。
3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius: et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.
的確,上主必要憐憫熙雍,憐憫她所有的廢墟,使她的荒野成為伊甸,使她的沙漠變為上主的樂園,其中必有歡樂和愉快,歌頌和絃樂之聲。
4 Attendite ad me popule meus, et tribus mea me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet.
萬民啊!請傾聽我;萬邦啊!請側耳聽我:法律將由我而出,我的正義要作為萬民的光明。
5 Prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt: me insulae expectabunt, et brachium meum sustinebunt.
我的正義要迅速降臨,我的救恩業已出現,我的手臂要掌管萬民;諸島嶼都仰望我,依賴我的手臂。
6 Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
你們仰觀諸天,俯察大地:縱然諸天將如煙雲消散,大地要像衣服破舊,地上的居民要如蚊子死去,然而我的救恩永遠常存,我的正義決不廢除。
7 Audite me qui scitis iustum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.
你們認識正義,心懷法律的人民,請聽我說:不要怕人家的侮辱,對他們的嘲笑也不必驚恐;
8 Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum.
因為他們必如衣服一樣,為蠹蟲所吃掉;如羊毛一樣,為衣魚所吃掉;然而我的正義永遠常存,我的救恩直到萬世。
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
上主的手臂!醒來,醒來!施展威能罷!醒來有如在古時古代一樣。不是你斬了辣哈布,刺殺了巨龍嗎﹖
10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
不是你令海令大洋的水涸竭了嗎﹖不是你使海底變為大路,叫蒙救的人走過嗎﹖
11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus.
上主所解救的人必要歸來,快樂地來到熙雍,永久的歡樂將臨於他們頭上;他們將享盡歡欣與快樂,憂愁與悲哀必將遠遁。
12 Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet?
是我,是我親自安慰了你,你怎麼還怕那有死的人,怕那命如草芥的人子呢﹖
13 Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos, et fundavit terram: et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis?
你怎麼竟忘記了那創造你,展開諸天,奠定大地的上主,而終日不斷對那壓迫你,決意要消滅你的人的狂怒恐怖呢﹖如今壓迫你者的狂怒在那裏呢﹖
14 Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius.
囚禁的人即將釋放,不致死於深坑,他的口糧也不會缺乏。
15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum.
我是上主你的天主,即那攪動海洋使浪濤澎湃的,他的名字是「萬軍的上主。」
16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
是我把我的話放在你的口中,將你掩護在我的手蔭之下;是我展開了諸天,奠定了大地,並給熙雍說:「你是我的百姓。」
17 Elevare, elevare, consurge Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
起來,起來!耶路撒冷!立起來!你這由上主手中飲了他震怒之杯,啜盡了那麻醉爵中渣滓的!
18 Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
她所生的兒子中沒有一個來引領她的,她養大的兒子中沒有一個來扶持她手的。
19 Duo sunt quae occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?
這兩件事臨到了你身上,有誰哀憐你呢﹖就是荒涼與滅亡,饑饉與兵燹,有誰安慰你呢﹖
20 Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
你的兒子昏迷不醒,躺在街頭,像陷入羅網的羚羊;他們還飽嘗了上主的憤怒,受盡了你的天主的恐嚇。
21 Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino.
為此,你這受苦難的,非因酒而醉倒的,請聽這事!
22 Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae, non adiicies ut bibas illum ultra.
你的主宰上主,為自己的人民辯護的天主,這樣說:「看!我已從你手中取回了那麻醉的杯,我憤怒的爵,你必不再喝,
23 Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
我將此杯放在壓迫你者的手中,就是曾對你說:「躺下來!讓我們走過去!」你便使你的背脊作為平地,作為街道,任他們走過去的那些人。

< Isaiæ 51 >