< Isaiæ 49 >

1 Audite insulae, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
שמעו איים אלי והקשיבו לאמים מרחוק יהוה מבטן קראני ממעי אמי הזכיר שמי
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
וישם פי כחרב חדה בצל ידו החביאני וישימני לחץ ברור באשפתו הסתירני
3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
ויאמר לי עבדי אתה--ישראל אשר בך אתפאר
4 Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
ואני אמרתי לריק יגעתי לתהו והבל כחי כליתי אכן משפטי את יהוה ופעלתי את אלהי
5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
ועתה אמר יהוה יוצרי מבטן לעבד לו לשובב יעקב אליו וישראל לא (לו) יאסף ואכבד בעיני יהוה ואלהי היה עזי
6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
ויאמר נקל מהיותך לי עבד להקים את שבטי יעקב ונצירי (ונצורי) ישראל להשיב ונתתיך לאור גוים להיות ישועתי עד קצה הארץ
7 Haec dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te.
כה אמר יהוה גאל ישראל קדושו לבזה נפש למתעב גוי לעבד משלים מלכים יראו וקמו שרים וישתחוו--למען יהוה אשר נאמן קדש ישראל ויבחרך
8 Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:
כה אמר יהוה בעת רצון עניתיך וביום ישועה עזרתיך ואצרך ואתנך לברית עם להקים ארץ להנחיל נחלות שממות
9 ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
לאמר לאסורים צאו לאשר בחשך הגלו על דרכים ירעו ובכל שפיים מרעיתם
10 Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
לא ירעבו ולא יצמאו ולא יכם שרב ושמש כי מרחמם ינהגם ועל מבועי מים ינהלם
11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
ושמתי כל הרי לדרך ומסלתי ירמון
12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi.
הנה אלה מרחוק יבאו והנה אלה מצפון ומים ואלה מארץ סינים
13 Laudate caeli, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
רנו שמים וגילי ארץ יפצחו (ופצחו) הרים רנה כי נחם יהוה עמו וענייו ירחם
14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
ותאמר ציון עזבני יהוה ואדני שכחני
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
התשכח אשה עולה מרחם בן בטנה גם אלה תשכחנה ואנכי לא אשכחך
16 Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
הן על כפים חקתיך חומתיך נגדי תמיד
17 Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt.
מהרו בניך מהרסיך ומחריביך ממך יצאו
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
שאי סביב עיניך וראי כלם נקבצו באו לך חי אני נאם יהוה כי כלם כעדי תלבשי ותקשרים ככלה
19 Quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
כי חרבתיך ושממתיך וארץ הרסתך כי עתה תצרי מיושב ורחקו מבלעיך
20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
עוד יאמרו באזניך בני שכליך צר לי המקום גשה לי ואשבה
21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi hic erant?
ואמרת בלבבך מי ילד לי את אלה ואני שכולה וגלמודה גלה וסורה ואלה מי גדל--הן אני נשארתי לבדי אלה איפה הם
22 Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
כה אמר אדני יהוה הנה אשא אל גוים ידי ואל עמים ארים נסי והביאו בניך בחצן ובנתיך על כתף תנשאנה
23 Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum.
והיו מלכים אמניך ושרותיהם מיניקתיך--אפים ארץ ישתחוו לך ועפר רגליך ילחכו וידעת כי אני יהוה אשר לא יבשו קוי
24 Numquid tolletur a forti praeda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
היקח מגבור מלקוח ואם שבי צדיק ימלט
25 Quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo.
כי כה אמר יהוה גם שבי גבור יקח ומלקוח עריץ ימלט ואת יריבך אנכי אריב ואת בניך אנכי אושיע
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
והאכלתי את מוניך את בשרם וכעסיס דמם ישכרון וידעו כל בשר כי אני יהוה מושיעך וגאלך אביר יעקב

< Isaiæ 49 >