< Isaiæ 32 >
1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt.
看哪!有個君王將秉義為王,王侯也將秉公執政。
2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
個個將如避風的處所,避雨的遮蓋,如荒漠中的水流,如旱乾地上巨石的蔭影。
3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
看得見的眼睛不再矇矓,聽得見的耳朵必將傾聽。
4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
急躁人的心將會體味智識,口吃者的舌將會暢於言談。
5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:
愚昧的人不再叫作貴人,奸險的人必再稱為紳士,
6 stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
因為愚昧的人出言愚昧,心懷邪僻,肆意作惡,發表褻瀆上主的謬論,使飢者枵腹,使渴者絕飲。
7 Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium.
奸險者的手段毒辣,只籌劃惡計,用誑言毀滅卑微的人,在窮人的案件上顛倒曲直;
8 Princeps vero ea, quae digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.
但是貴人策劃高貴的事,他常以高貴行事。
9 Mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam: filiae confidentes percipite auribus eloquium meum.
圖安逸的婦女們,起來,請聽我的聲音!無憂的女子們,請傾聽我的言語!
10 Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
稍過年餘,你們無憂的女子必受驚擾,因為葡萄沒有收穫,穀粒一無收成。
11 Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros.
安逸的婦女們!你們必將顫抖;無憂的女子們!你們必受驚擾;你們脫光衣服,腰間纏上麻布罷!
12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
你們必要為了肥沃的田地,為了結實的葡萄園而搥胸,
13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?
為了我百姓生滿荊棘和蒺藜的土地,為了所有的娛樂家園,為了歡欣的城市而悲傷,
14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,
因為宮闕已荒廢,喧擾的城市已荒涼,敖斐耳和巴罕永遠成了廢墟,成了野驢喜樂的地帶,成了羊群的牧場。
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur.
及至神自上傾注在我們身上,荒野將變為田園,田園將變為叢林;
16 Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit.
公平將居於荒野,正義將住在田園。
17 Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
正義的功效是和平,公平的碩果是永恆的寧靜和安全。
18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
我的百姓將住安謐的寓所,安全的宅第,清靜憩息之所,
19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
縱然叢林全被摧毀,京城全被蕩平。
20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
你們播種於多水之濱;使牛驢任意走動的人,是有福的。