< Isaiæ 24 >
1 Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum.
Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde.
Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
9 Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
11 Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia laetitia: translatum est gaudium terrae.
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
13 Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum: quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
16 A finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
18 Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae.
Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
21 Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso: et super reges terrae, qui sunt super terram.
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;
22 Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.