< Isaiæ 21 >
1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
2 Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende Aelam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4 Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum.
6 Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet.
7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8 Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
9 Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
10 Tritura mea, et filia areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis.
11 Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?
12 Dixit custos: Venit mane et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite.
13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii:
16 quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
17 Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.