< Osee Propheta 5 >

1 Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor.
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
2 Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum.
Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum.
3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël.
4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
5 Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iuda cum eis.
Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Judas cum eis.
6 In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
7 In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.
In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.
8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.
Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem.
Ephraim in desolatione erit in die correptionis; in tribubus Israël ostendi fidem.
10 Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam.
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam.
11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam coepit abire post sordes.
Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes.
12 Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda.
Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.
13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat.
Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat.
15 Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.
Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

< Osee Propheta 5 >