< Hebræos 9 >
1 Habuit quidem et prius, iustificationes culturae, et Sanctum saeculare.
第一個盟約固然也有行敬禮的規程,和屬於世界的聖殿,
2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.
因為有支搭好了的帳幕,前邊的帳幕稱為聖所,裏面設有燈台、桌子和供餅;
3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
在第了層帳幔後邊,還有一個帳幕,稱為至聖所,
4 aureum habens turibulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
裏面設有金香壇包金的約櫃,櫃內有盛「瑪納」的金罐,和亞郎開花的棍杖及約版。
5 superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
櫃上有天主榮耀的「革魯賓」,遮著贖罪蓋:關於這一切,現今不必一一細講。
6 His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
這一切既如此安置了,司祭們就常進前邊的帳幕去行敬禮;
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offerret pro sua, et populi ignorantia:
至於後邊的帳幕,惟獨大司祭一年一次進去,為自己和為人民的過犯奉獻。
8 hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.
聖神藉此指明:幾時前邊的帳幕還存在,到天上聖殿的道路就還沒有打開。
9 quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
以上所述是現今時期的預表,表示所奉獻的供物和犧牲,不能使行敬禮的人,在良心上得到成全,
10 et in variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
因為這一切都是屬於外表的規程,只著重食品、飲料和樣的洗禮,立定為改良的時期。
11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis:
可是基督一到,就作了未來鴻恩的大司祭,衪經過了那更大、更齊全的,不是人手所造,不屬於受造世界的帳幕,
12 neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. (aiōnios )
不是帶著公山羊和牛犢的血,而是帶著自己的血,一次而為永遠進入了天上的聖殿,獲得了永遠的救贖。 (aiōnios )
13 Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
假如公山羊和牛犢的血,以及母牛的灰燼,灑在那些受玷污的人身上,可淨化他們得到肉身的潔淨,
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (aiōnios )
可況基督的血呢。衪藉著永生的神,已把自己毫無瑕疵的奉獻於天主,衪的血豈不更能潔淨我們的良心,除去死亡的行為,好去事奉生活的天主﹖ (aiōnios )
15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis. (aiōnios )
為此,衪作了新約的主保以衪的死亡補贖了在先前的盟約之下所有的罪過,好叫那些蒙召的人,獲得所應許的永遠的產業。 (aiōnios )
16 Ubi enim testamentum est: mors necesse est intercedat testatoris.
凡是遺囑,必須提供立遺囑者的死亡,
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
因為有了死亡,遺囑才能生效,幾時立遺囑者還活著,總不得生效。
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
因此,連先前的盟約也得用血開創。
19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo: accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
當日梅瑟向全民眾按法律宣讀了一切誡命之後,就用朱紅線和牛膝草,蘸上牛犢和公山羊的血和水,灑在約書和全民眾身上,說:
20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
『這是天主向你們命定的盟的血。』
21 Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit:
連帳幕和為敬禮用的一切器皿,衪也照樣灑上了血,
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
並且按照法律,幾乎一切都是用血潔淨的,若沒有流血,就沒有赦免。
23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
那麼,既然連那些天上事[物的模型還必須這樣潔淨,而那天上的本物,自然更須要用比這些更高貴的犧牲,
24 Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
因為基督並非進入了一座人手所造的聖殿,而是進入了上天本境,今後出現在天主面前,為我們轉求。
25 Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
衪無須再三奉獻自己,好像大司祭每年應帶著不是自己的血進入聖殿一樣,
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (aiōn )
否則,從創世以來,衪就必須多次受苦受難了;可是現今,在今世的末期,只出現了一次,以自己作犧牲,除滅了罪過。 (aiōn )
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium:
就如規定人只死一次,這以後就是審判;
28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit omnibus expectantibus se, in salutem.
同樣,基督也只一次奉獻了自己,為除免大眾的罪過;將來衪要再次顯現,與罪過無關,而是要向那些期待衪的人施行救恩。