< Hebræos 8 >
1 Capitulum autem super ea, quae dicuntur: Talem habemus Pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,
2 sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat:
4 si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,
5 qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur.
8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda testamentum novum,
9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de Terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus:
10 Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum:
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum iam non memorabor.
13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.