< Hebræos 7 >
1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:
蓋此メルキセデクはサレムの王、最上の神の司祭にして、アブラハムが王等に打勝ちて歸れるを迎へ、之に祝福せしかば、
2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
アブラハム彼に分捕物の十分の一を分與へたり。メルキセデクの名を釈けば、先義の王にして、次にサレムの王、即ち平和の王なり。
3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
彼は父なく母なく系圖なく、其日の始もなく齢の終もなく、神の御子に肖かりて永久の司祭として存す。
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
汝等斯く祖先アブラハムが、主なる分捕物の十分の一をも與へし人の、如何に大いなるかを鑑みよ。
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
抑レヴィの子孫の中、司祭職を受くる人々は、民より、即ち同じくアブラハムの腰より出でたる者なるも、己が兄弟等より十分の一を取る事を、律法によりて命ぜられたるなり。
6 Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
然るに彼司祭等の血脉に非ざる者は、アブラハムより十分の一を取りて、約束を蒙りし其人を祝福せり。
7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
然て劣れる者の優れる者に祝福せらるるは勿論なり、
8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
今十分の一を受くる人々は、死する者なれど、彼時に受けしは、活ける者として證せられし者なり。
9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
斯て十分の一を受くる所のレヴィも、アブラハムに於て十分の一を納めたりと謂はるべきなり、
10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
其はメルキセデク之に會ひし時、レヴィ尚其父の腰に在りたればなり。
11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
民はレヴィ族の司祭職の下に在りて律法を受けたれば、若人を完全ならしむる事レヴィの司祭職によりしならば、アアロンの如きと謂はれずして、他にメルキセデクの如き司祭の起る必要は何處にか在りし。
12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
即ち司祭職移りたらんには、律法も亦當に移るべきなり。
13 In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
是等の事を言はれたる人は、曾て祭壇に事へし者なき他の族に出でたり。
14 Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
蓋我等の主がユダ族より出で給ひし事は明にして、モイゼは此族に就きて、一も司祭に関する事を言はざりき。
15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos,
斯てメルキセデクに似たる他の司祭、
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
即ち肉的なる掟の律法によらず、不朽なる生命の能力によりて立てられたる司祭の起る事あらば、律法の移転は尚更明なり。
17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn )
其は、「汝は限なくメルキセデクの如き司祭なり」と稱せられたればなり。 (aiōn )
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem:
抑前の掟の廃せらるるは、其弱くして益なきによりてなり。
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
蓋律法は何事をも完全に至らしめず、唯我等が以て神に近づき奉るべき、尚善き希望に入らしめしのみ。
20 Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
而も是誓なくして為られしに非ず、即ち他の司祭は誓なくして立てられたれど、
21 hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum): (aiōn )
イエズスは誓を以て、即ち、「主誓ひ給へり、取返し給ふ事なかるべし、汝は限なく司祭なり」と曰ひし者によりて立てられ給ひしなり。 (aiōn )
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
是によりてイエズスは、優れる契約の保證者と為られ給へり。
23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
又他の司祭は死を以て妨げられて、絶えず司祭たる能はざるが故に、立てられし者の數多し、
24 hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn )
然れどイエズスは限なく存し給ふによりて、不朽の司祭職を有し給ふ。 (aiōn )
25 Unde et salvare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
故に人の為に執成を為さんとて常に活き給ひ、己によりて神に近づき奉る人々を全く救ふことを得給ふ。
26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:
蓋我等が斯る大司祭を有する事は至當なりき、即ち聖にして、罪なく、穢れなく、罪人に遠ざかりて、天よりも高くせられ、
27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
他の大司祭の如く、日々先己が罪の為、次に民の罪の為に犠牲を献ぐるを要せざる者たるべし。蓋己を献げて之を為し給ひし事一度のみ、
28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. (aiōn )
其は律法の立てし司祭は弱點或人々なるに、律法の後なる誓の言の立てしは、限なく完全に在す御子なればなり。 (aiōn )