< Hebræos 13 >
1 Charitas fraternitatis maneat in vobis.
兄相愛之情應當常存。
2 Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
不可妄了款待旅客,曾有人因此於不知不覺中款待了天使。
3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
你們應懷念被囚禁的人,好像與他們同被囚禁;應懷念受虐待的人,好像你們也親身受了一樣。
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus.
在各方面,婚姻應受尊重,床弟應是無玷的,因為淫亂和犯奸的人,天主必要裁判。
5 Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam.
待人接物不應愛錢;對現狀應知足,因為天主曾親自說過:『我決不離開你,也決不捨棄你。』
6 Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
所以我們可放心大膽地說:『有上主保護我,我不畏懼;戈能對我怎樣﹖
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
你們應該記念那些曾給你們講過天主的道理,作過你們領袖的人,默想他們的生死效法他們的信德。
8 Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. (aiōn )
耶穌基督昨天、今天,直到永遠,常是一樣。 (aiōn )
9 Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis.
不可因各種異端道理而偏離正道;最好以思報寵來堅固自己的心,而不要以食物;那靠食物而行的人,從未得到好處。
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
我們有一座祭壇,那些在帳幕內行敬禮的人,沒有權利吃上面的祭物,
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
因為那些祭牲的血,由大司祭帶到聖所內當作贖罪祭,祭牲的屍體卻應在營外焚燒盡;
12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
因此耶穌得以自己的血聖化人民,在城門外受了苦難。
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes.
所以我們應離開營幕,到衪那裏去,去分受衪的淩辱,
14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
因為我們在此沒有常存的城邑,而是尋求那將來的城邑。
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius.
所以我們應藉著耶穌,時常給天主奉獻讚頌的祭獻,就是獻上我們嘴唇的佳果,頌揚衪的聖名。
16 Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
至於慈善和施捨,也不可忘記,因為這樣的祭獻是天主所喜悅的。
17 Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
你們應信服並聽從你們的領袖,因為他們為了你們的靈魂,常醒寤不寐,好像要代你們交賬的人;你們要他們喜歡盡此職分,而不哀怨,因他們若有哀怨,為你們決無好處。
18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
請為我們祈禱,因為我們確信,我們有一個純正的良心,願意在萬物一切事上舉止完善。
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
我還懇切勸勉你們格外行祈禱,使我們快回到你們那裏。
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, (aiōnios )
賜平安的天主曾由死者中領出了那位因永遠盟約的血,作群羊偉大司牧的我們的主耶穌, (aiōnios )
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
願衪成全你們行各種的善工,好承行衪的旨意;願天主在我們身上,藉著耶穌基督行衪眼中所喜悅的事! 光榮歸於衪,至於無窮之世,阿們。 (aiōn )
22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
弟兄們,我勸你們容納這勸慰的話,因為我只是簡略地給你們寫了這封信。
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
你們要知道,你們的弟兄弟茂德已被釋放了;如果他來的快,我就同他一起來看你們。
24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
問候你們的首袖和眾聖徒! 意大利的弟兄問候你們。
25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
願恩寵與你們眾人同在!