< Hebræos 11 >
1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. (aiōn )
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur: quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noe responso accepto de iis, quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et iustitiae, quae per fidem est, heres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret.
9 Fide demoratus est in Terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
10 Expectabat enim fundamenta habentem civitatem: cuius artifex, et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat.
12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram.
14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi.
16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones;
18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob, et Esau.
21 Fide Iacob, moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit: et adoravit fastigium virgae eius.
22 Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem,
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 Fide transierunt Mare rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Iericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, et Prophetis:
33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.