< Genesis 9 >
1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et de manu fratris eius requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
13 Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me, et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus meus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc est signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius.
27 Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.