< Genesis 8 >
1 Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniae.
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum:
cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9 Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam.
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terrae.
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
15 Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
locutus est autem Deus ad Noe dicens
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
18 Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo.
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
19 Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quae reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca.
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20 Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent