< Genesis 48 >

1 His itaque transactis, nunciatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Sabara gahbı ılğeeç'umee Yusufuk'le uvhuyn: – Dek ık'arır. Mang'vee cuna q'öyre dix Menaşşeyiy Efrayim cuka alyapt'ı dek g'acesva yəqqı'lqa gexha.
2 Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
Yaaq'ubus xabar g'uxoole: – Haane yiğna dix Yusuf vasqavur ı'qqə. İzrailik'le man g'ayxhı, gucuka vuc g'alirxhuyne tülee'ar giy'ar.
3 Et ingresso ad se Ioseph ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in Terra Chanaan: benedixitque mihi,
Yaaq'ubee Yusufuk'le eyhen: – Gırgın əxəna Allah Kana'anne cigeene Luzee zas dyagu xayir-düə huvu,
4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
inəxüd uvhu: «İlekkende Zı yiğna nasıl geeb qaa'as, hexxaa'asda, vake xədın xalq' g'alya'as. Vale qiyğad vake g'abıynbışis man cigabı hammaşiys heles».
5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in Terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
Həşdiyle q'öyre yiğna dix, zı inyaqa qalesse, Misir yedike vuxhaynbı yizınbı vuxhes. Efrayimiy Menaşşe, Ruveniy Şimon xhinne yizınbı vuxhes.
6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
Manbışile qiyğa vake g'abıyn uşaxar yiğınbı vuxhes. Manbışilqa gexhan cigabımee Efrayimıleyiy Menaşşeyle ılğeeç'es.
7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam iuxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
Zı inəxüd yizda Raahile qiyk'uva ha'a. Yizda Raahile zı Paddan-Arameençe siyk'alang'a Kana'anne ölkee Efratısqa hiviyxharne cigee qiyk'u. Mana maacar Efratne yəqqə k'eyxhı. Efratın g'iyniyn do Bet-Lexem vodun.
8 Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
İzrailik'le Yusufun dixbı g'avcu qiyghanan: – İnbı vuşbune?
9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
Yusufee dekkıs inəxüd cuvab qele: – Allahee inyaa zas huvuyn dixbı vob. İzrailee eyhen: – Manbı zasqa qavaale xayir-düə hevles.
10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
İzrail q'əsniy qıxha, mang'une uleppışik'le yugda g'ece deşdiy. Yusufee dixbı dekkısqana qaa'a, dekkeeyib manbı xhılibışeeqa sav'u ubbabı ha'a.
11 dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
Qiyğa İzrailee Yusufuk'le eyhen: – Yizde fıkreeqacad qidyayleyiy yiğın sayid aq'va g'eceva, haane Allahee yiğın dixbıb zak'le haaguynbı.
12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
Yusufee dixbı dekkıne q'aratsaysse g'avşu, mang'une ögiyl çiyelqamee k'yoyzarna.
13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
Qiyğa Yusufee Efrayim ulyozara'ana cune sağne sural, İzrailinıd man solun sura eyxhe, Menaşşeer cune solne, İzrailyneer sağne sural ulyozara'a. Qiyğa manbı dekkısqana qaa'a.
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat, commutans manus.
İzraileemee sağın xıl hotku k'ınne nevayne Efrayimne, solun xılymee xərne nevayne Menaşşeyne vuk'lelqa giyxhe.
15 Benedixitque Iacob filiis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem:
Qiyğa İzrailee Yusufus xayir-düə hoole: – Yizde dekkaaşe İbrahimeeyiy I'saq'ee ı'bəədat ha'ane Allahee, G'iyniyne yiğılqamee zı havaacıne Allahee,
16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
Zı gırgıne pisvalybışike g'attixhan hı'iyne malaaikee, Havaasre ine uşaxaaşisıb xayir-düə hevlecen! Yizın doyud, yizde dekkıneyiy cune dekkın İbrahimıniy I'saq'ın dobud manbışile k'ena yik'el qale'ecen. Ç'iyene aq'val manbışda nasıl geeb quvxhecen.
17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
Yusufuk'le dekke sağın xıl Efrayimne vuk'lelqa gixhxhı g'acumee, man mang'une yik'eençe eyxhe deş. Mang'us dekkın xıl Efrayimne vuk'lele alyat'u Menaşşeyne vuk'lelqa gixhxhes ıkkiykan.
18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput eius.
Yusufee dekkık'le eyhen: – Dek, ğu ha'an qotkuda eyxhe deş. Şena ts'erriyna dix eyxhe, sağın xıl mang'une vuk'lelqa gixhxhe.
19 Qui renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illius crescet in gentes.
Dekmee, mang'vee eyhençilqa qidyarı, eyhen: – Ats'an dix, zak'le ats'an. Mang'une nasılıked xədın millet g'ales, manar qıvaats'ana ixhes. Saccu mang'una k'ınna çoc mang'uler qıvaats'ana ıxha, mang'une nasılıke sa deş, geedın milletbı g'ales.
20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Mane yiğıl Yaaq'ubee manbışis xayir-düə hoole: – İzrailin vuşun dobu xayir-düə hooleng'a ağmiş ha'as: «Hasre ğu Allahee Efrayimiy Menaşşe xhinne hee'ecenva!» eyhes. Mang'vee məxür Efrayim Menaşşeyle ooqana ha'a.
21 Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
İzrailee Yusufuk'le eyhen: – Yizın qik'asın yiğbı k'ane qeetxheyid, Allahee şu yik'el hivxanaa'as deş, şu dekkaaşine cigabışeeqa savaak'al haa'asınbı.
22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
Vas çocaaşilee hexxada zı Şekem axtın ciga hele. Zı mana Emorğançenbışde xılençe yizde g'ılıncikayiy vukuka g'avşu.

< Genesis 48 >