< Genesis 47 >

1 Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de Terra Chanaan: et ecce consistunt in Terra Gessen.
約瑟進去告訴法老說:「我的父親和我的弟兄帶着羊群牛群,並一切所有的,從迦南地來了,如今在歌珊地。」
2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
約瑟從他弟兄中挑出五個人來,引他們去見法老。
3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri.
法老問約瑟的弟兄說:「你們以何事為業?」他們對法老說:「你僕人是牧羊的,連我們的祖宗也是牧羊的。」
4 Ad peregrinandum in terram tuam venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in Terra Gessen.
他們又對法老說:「迦南地的饑荒甚大,僕人的羊群沒有草吃,所以我們來到這地寄居。現在求你容僕人住在歌珊地。」
5 Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
法老對約瑟說:「你父親和你弟兄到你這裏來了,
6 Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis Terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
埃及地都在你面前,只管叫你父親和你弟兄住在國中最好的地;他們可以住在歌珊地。你若知道他們中間有甚麼能人,就派他們看管我的牲畜。」
7 Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
約瑟領他父親雅各進到法老面前,雅各就給法老祝福。
8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae?
法老問雅各說:「你平生的年日是多少呢?」
9 Respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
雅各對法老說:「我寄居在世的年日是一百三十歲,我平生的年日又少又苦,不及我列祖在世寄居的年日。」
10 Et benedicto rege, egressus est foras.
雅各又給法老祝福,就從法老面前出去了。
11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
約瑟遵着法老的命,把埃及國最好的地,就是蘭塞境內的地,給他父親和弟兄居住,作為產業。
12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
約瑟用糧食奉養他父親和他弟兄,並他父親全家的眷屬,都是照各家的人口奉養他們。
13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan.
饑荒甚大,全地都絕了糧,甚至埃及地和迦南地的人因那饑荒的緣故都餓昏了。
14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
約瑟收聚了埃及地和迦南地所有的銀子,就是眾人糴糧的銀子,約瑟就把那銀子帶到法老的宮裏。
15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
埃及地和迦南地的銀子都花盡了,埃及眾人都來見約瑟,說:「我們的銀子都用盡了,求你給我們糧食,我們為甚麼死在你面前呢?」
16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
約瑟說:「若是銀子用盡了,可以把你們的牲畜給我,我就為你們的牲畜給你們糧食。」
17 Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
於是他們把牲畜趕到約瑟那裏,約瑟就拿糧食換了他們的牛、羊、驢、馬;那一年因換他們一切的牲畜,就用糧食養活他們。
18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celamus domino nostro quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
那一年過去,第二年他們又來見約瑟,說:「我們不瞞我主,我們的銀子都花盡了,牲畜也都歸了我主。我們在我主眼前,除了我們的身體和田地之外,一無所剩。
19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
你何忍見我們人死地荒呢?求你用糧食買我們和我們的地,我們和我們的地就要給法老效力。又求你給我們種子,使我們得以存活,不致死亡,地土也不致荒涼。」
20 Emit igitur Ioseph omnem Terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam Pharaoni,
於是,約瑟為法老買了埃及所有的地,埃及人因被饑荒所迫,各都賣了自己的田地;那地就都歸了法老。
21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius,
至於百姓,約瑟叫他們,從埃及這邊直到埃及那邊,都各歸各城。
22 praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
惟有祭司的地,約瑟沒有買,因為祭司有從法老所得的常俸。他們吃法老所給的常俸,所以他們不賣自己的地。
23 Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
約瑟對百姓說:「我今日為法老買了你們和你們的地,看哪,這裏有種子給你們,你們可以種地。
24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quattuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
後來打糧食的時候,你們要把五分之一納給法老,四分可以歸你們做地裏的種子,也做你們和你們家口孩童的食物。」
25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
他們說:「你救了我們的性命。但願我們在我主眼前蒙恩,我們就作法老的僕人。」
26 Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
於是約瑟為埃及地定下常例,直到今日:法老必得五分之一,惟獨祭司的地不歸法老。
27 Habitavit ergo Israel in Aegypto, idest, in Terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
以色列人住在埃及的歌珊地。他們在那裏置了產業,並且生育甚多。
28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum.
雅各住在埃及地十七年,雅各平生的年日是一百四十七歲。
29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto:
以色列的死期臨近了,他就叫了他兒子約瑟來,說:「我若在你眼前蒙恩,請你把手放在我大腿底下,用慈愛和誠實待我,請你不要將我葬在埃及。
30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro maiorum meorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
我與我祖我父同睡的時候,你要將我帶出埃及,葬在他們所葬的地方。」約瑟說:「我必遵着你的命而行。」
31 Et ille: Iura ergo, inquit, mihi. Quo iurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
雅各說:「你要向我起誓。」約瑟就向他起了誓,於是以色列在床頭上敬拜上帝。

< Genesis 47 >