< Genesis 42 >

1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?
Yaaq'ubık'le Misir suk vobva ats'axhamee, mang'vee dixbışik'le eyhen: – Nya'a şu sana-sang'uqa ilyaaka avxu?
2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
Zak'le g'ayxhıyn Misir suk vobubva. Havak'ne mançe şasda suk alivşe, deşxheene şi xhal hapt'as.
3 Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
Yusufna yits'iyre çoc suk alivşesva Misirqa havayk'an.
4 Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Saccu Yusufna çoc Benyamin Yaaq'ubee çocaaşika g'ıxele deş. Mana qəyq'ənna Benyaminık sayid sa kar eyxheva.
5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
Kana'anaaşine cigabışee mısvalybıva, suk ulyooşenbışika İzrailin dixbıb abı vuxha.
6 Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Yusuf bıkırne ölkayna xərnaniy, Misirvolleteb suk vuceeniy massa hoole. Yusufun çocar abıyng'a mang'une ögiyl ç'iyelqame k'yobzuriynbı.
7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
Yusufuk'le cun çocar g'avcuykum qıvats'eeyib, qıvdyats'inçilqa hadaççe. Manbışika mana sacurayracar eyxhe. Yusufee manbışike qiyghanan: – Nençene şu abı? Manbışe eyhen: – Kana'ane ölkeençe, otxhanan kar alişşes.
8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
Yusufuk'le cun çocar qıvaats'anbı, çocaaşik'lemee vuc qıvats'ı deş.
9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.
Yusufus cehilynang'a çocaaşine hək'ee g'acuyn nyak'bı yik'el qadı, manbışik'le eyhen: – Şu casusarıb, ölkayn it'um hidi'iyn cigabı ats'axhxhesıb abı!
10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Çocaaşe mang'uk'le eyhen: – De'eş, yişda xərna, yiğın g'ular otxhanan kar alişşes abı.
11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
Yişin gırgınbı sang'un dixbı vob. Yiğın g'ular qopkuyn insanar vob, şi casusar deş vob.
12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae huius considerare venistis.
Yusufee manbışik'le eyhen: – De'eş, şu abıynbı g'aces, nyaadiy yişde ölkayn it'um hidi'iyn cigabı!
13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.
Manbışe eyhen: – Şi yiğın g'ular yits'ıq'öyre çoc vob, Kana'anne cigeençene sang'un dixbı vob. Yişda k'ınna çoc dekkıne k'ane vor, manasar xəəqa-ç'iyeeqa ıxha.
14 Hoc est, ait, quod locutus sum: Exploratores estis.
Yusufee manbışik'le eyhen: – Gırgın kar zı şok'le uvhuyn xhinnevud, şu casusarıb!
15 Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
Zı şu inəxüb siliys üvxəs: fironne vuk'lelen k'ın g'iysar, vuşda k'ınna çoc inyaqa ittyareene, şosse inçe əlyhəəs vəəxəs deş.
16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
Vuşda sa g'axıle k'ınna çoc ayrecen, avxuynbıb inyaa avqvas. Manke zak'le g'acesın şu eyhen horee-hək'enee. Deşxheene, fironne vuk'lelqa k'ın ixhecen, şu casusarıbva!
17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
Yusufee manbı xhebılle yiğna zindanee havaacı.
18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Xhebıd'esde yiğıl Yusufee manbışik'le eyhen: – Zı Allahıle qəyq'ənna: zı uvhuyn he'eene, şu üç'übba aaxvas.
19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
Şu qopkuyn insanarxhee hasre vuşda sa zindane axvecen, mansanbışemee xaa'ab mıssıba avxuynbışis suk vukkeecen.
20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
Qiyğa vuşda k'ınna çoc zasqa ayre. Məxüd zak'le ats'axhxhesın, şu eyhenbı hək'enbıyee, deşxhee dişeene. Mançika şunab hapt'iyke g'attivxhanasınbı. Mançis çocaaşe ho'ova eyhe.
21 et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.
Manbışe sana-sang'uk'le eyhen: – Hək'ebab şi çocus hı'iynçına cazaa vob ts'ıts'aа'a. Mang'vee şalqa miz ky'a'ang'a, şak'le mang'uk qitxhuyn divan g'acu, şi mang'vee uvhuyn hı'ı deş. Mançil-allad yişde vuk'lelqa in divan adı.
22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius exquiritur.
Ruvenee manbışik'le inəxüd eyhe: – Zı uvhu dişdiy gadeys pisvalla hımaa'a, şumee zal k'ırı alixhxhı deş. Həşdeb şi mang'une ebal-alla cazaa ts'ıts'aa'a.
23 Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Çocaaşik'le ats'a deşdiy Yusufee col k'ırı iliyxheva. Mana manbışika sak'ala'ang'une kumagıkva yuşan ha'a ıxha.
24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
Yusuf çocaaşisse şaqana ark'ın, geşşena. Qiyğar meer cosqacar sak'ı, manbışika gaf haa'a. Çocaaşine yı'q'neençe Şimon aqqeva əmr haa'a. Qiyğaler mana manbışik'le g'ece-g'ece iyt'alna.
25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.
Yusufee əmr haa'a manbışin balagbı sukun gyats'e'e, co adiyn nuk'rad conecad balagbışeeqa gixhxhe, yəqqı'sıd oxhanasın kar hele. Həməxüdud ha'an.
26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Çocaaşe suk əməleeşilqa alivxhu, mançe avayk'ananbı.
27 Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
Manbışde sang've xəm g'aahane cigee əməleys yem helesva balagın ghal aaqıyng'a, balagne ghalee cun nuk'ra g'ece.
28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
Mang'vee çocaaşik'le eyhen: – Yizın nuk'ra sak'ıyn, haane yizde balageevud. Manbışin yik' aqqaqqa, qəpq'ı'n sana-sang'uk'le eyhen: – Şak Allahee hucooyiy hı'ı?
29 Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:
Manbı dekkıne k'anyaqa Kana'anne cigabışeeqa qabı, mang'us vuk'lelqa qadiynbı inəxüd yuşan ha'a:
30 Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
– Şene ölkayna xərna şaka sacurayracar yuşan hı'ı. Mang'uk'le həməxüd ats'axhxha, şi menne ölkayn casusarniyxan.
31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
Şimee mang'uk'le uvhuyn: «Şi qopkuyn insanar vob, casusar deş.
32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
Şi yits'ıq'öyre çoc sa dekkın dixbı vob. Sa yişda çoc xəəqə-ç'iyeeqa ıxha, k'ınna yişda çocur Kana'anne cigabışee dekkıne k'ane vor».
33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Şene ölkayne xərıng'vee şak'le uvhuyn: «Şu qopkuyn insanar vuxhay inçike ats'axhxhes: çocaaşina sa yizde k'ane g'alerçe, şunab xizanbı mıssıvalike g'attixhan haa'as suk alyapt'ı hudoora.
34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
Mançile qiyğar k'ınna çoc zasqa ayre. Manke zak'le ats'axhxhesın şu casusaraye deşxhee, qopkuyn insanare. Qiyğaler vuşda çoc şosqa quvu, zı ine cigabışee iviykarasiy kar alişşes şosqa hassarasın».
35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
Balagbı haç'a'ang'a çocaaşik'le con nuk'ranan yut'elybı caa'ad iveeke. Cocarıb cona dekkır nuk'rabı g'acu qəvəyq'ənanbı.
36 dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis, Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.
Yaaq'ubee manbışik'le eyhen: – Şu zı dixbışkena hı'ı! Yusufır deşda, Şimonur deşda, həşder Benyamin qıkkekka! Man eyxhen gırgın zak eyxhe!
37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Ruvenee dekkık'le inəxüd eyhe: – Ğu mana yizde xıleqa qele, zı mana vasqa sak'al ha'asda. Zı mana vasqa sak'al hide'eene, yizda q'öyursana dix gyapt'e.
38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Sheol h7585)
Yaaq'ubee eyhen: – Yizda dix Benyamin maqa şokasana ı'qqəs deş. Yizde xhunaşşeyke Raahileyke sa hamana axu, mang'una çoc qik'una. Sayid mang'une vuk'lelqa yəqqə sa kar qadeene, zı q'əsvalee mane uts'uruka ahaleeqa əlyhəəs. (Sheol h7585)

< Genesis 42 >