< Genesis 31 >
1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
6 Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
7 Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8 Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus. quando vero econtrario ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.
dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri?
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
15 Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
17 Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit.
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
20 Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret.
noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
22 nunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad.
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob.
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium.
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26 Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27 Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris tui heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius.
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31 Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo quaerentis est.
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36 Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te.
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
40 die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quattuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
43 Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
44 Veni ergo, et ineamus foedus: ut sit in testimonium inter me et te.
veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
45 Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguae suae.
quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
49 Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
51 Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
53 Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi.
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum