< Genesis 27 >
1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
2 Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret,
quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
6 dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
8 Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis:
nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hoedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
11 Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducat super me maledictionem pro benedictione.
si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi.
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
16 pelliculasque hoedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit.
pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
17 Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi?
quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
19 Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
21 Dixitque Isaac: Accede ad me, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau.
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi,
et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. quo hausto,
at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
28 Det tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
30 Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,
vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua.
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
32 Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus.
expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
35 Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
36 At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
37 Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,
cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
39 motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper
motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis.
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
41 Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum.
oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
42 Nunciata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
45 et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. cur utroque orbabor filio in uno die?
et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
46 Dixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere.
dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere