< Genesis 21 >

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei iam seni?
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10 Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac.
eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat.
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19 Aperuitque oculos eius Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24 Dixitque Abraham: Ego iurabo.
dixitque Abraham ego iurabo
25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi eius.
et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32 Et inierunt foedus pro puteo iuramenti.
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

< Genesis 21 >