< Genesis 21 >

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5 cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei iam seni?
Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni?
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac.
Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat.
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
19 Aperuitque oculos eius Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
Aperuitque oculos eius Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
24 Dixitque Abraham: Ego iurabo.
Dixitque Abraham: Ego iurabo.
25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi eius.
Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi eius.
26 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum?
30 At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
32 Et inierunt foedus pro puteo iuramenti.
Et inierunt fœdus pro puteo iuramenti.
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
34 Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

< Genesis 21 >