< Genesis 20 >

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
This chapter is missing in the source text.
2 Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum.
4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies?
5 Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, et orabit pro te; quia propheta est, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16 Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: memento te deprehensam.
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt:
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.

< Genesis 20 >