+ Genesis 1 >

1 In principio creavit Deus caelum, et terram.
在起初天主創造了天地。
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et Spiritus Domini ferebatur super aquas.
大地還是混沌空虛,深淵上還是一團黑暗,天主的神在水面上運行。
3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
天主說:「有光! 」就有了光。
4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
天主見光好,就將光與黑暗分開。
5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
天主稱光為「晝,」稱黑暗為「夜。」過了晚上,過了早晨,這是第一天。
6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
天主說:「在水與水之間要有穹蒼,將水分開!」事就這樣成了。
7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
天主造了穹蒼,分開了穹蒼以下的水和穹蒼以上的水。
8 Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
天主稱穹蒼為「天,」天主看了認為好。過了晚上,過了早晨,這是第二天。
9 Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
天主說:「天下的水應聚在一處,使旱地出現! 」事就這樣成了。
10 Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
天主稱旱地為「陸地,」稱水匯合處為「海洋。」天主看了認為好。
11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
天主說:「地上要生出青草,結種子的蔬菜,和各種結果子的樹木,在地上的果子內都含有種子! 」事就這樣成了。
12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
地上就生出了青草,各種結種子的蔬菜,和各種結果子的樹木,果子內都含有種子。天主看了認為好。
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
過了晚上,過了早晨,這是第三天。
14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
天主說:「在天空中要有光體,以分別晝夜,作為規定時節和年月日的記號。
15 ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
要在天空中放光,照耀大地! 」事就這樣成了。
16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas.
天主於是造了兩個大光體:較大的控制白天,較小的控制黑夜,並造了星宿。
17 Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
天主將星宿擺列在天空,照耀大地,
18 et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
控制晝夜,分別明與暗。天主看了認為好。
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
過了晚上,過了早晨,這是第四天。
20 Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
天主說:「水中要繁生蠕動的生物,地面上、天空中要有鳥飛翔! 」事就這樣成了。
21 Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
天主於是造了大魚和水中各種孳生的蠕動生物以及各種飛鳥。天主看了認為好。
22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
遂祝福牠們說:「你們要孳生繁殖,充滿海洋;飛鳥也要在地上繁殖! 」
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
過了晚上,過了早晨,這是第五天。
24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
天主說:「地上要生出各種生物,即各種牲畜、爬蟲和野獸! 」事就這樣成了。
25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
天主於是造了各種野獸、各種牲畜和地上所有的各種爬蟲。天主看了認為好。
26 et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
天主說:「讓我們照我們的肖像,按我們的模樣造人,叫他管理海中的魚、天空的飛鳥、牲畜、各種野獸、在地上爬行的各種爬蟲。」
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
天主於是照自己的肖像造了人,就是照天主的肖像造了人:造了一男一女。
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
天主祝福他們說:「你們要生育繁殖,充滿大地,治理大地,管理海中的魚、天空的飛鳥、各種在地上爬行的生物! 」
29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
天主又說:「看,全地面上結種子的各種蔬菜,在果內含有種子的各種果樹,我都給你們作食物;
30 et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
至於地上的各種野獸,天空中的各種飛鳥,在地上爬行有生魂的各種動物,我把一切青草給牠們作食物。」事就這樣成了。
31 Viditque Deus cuncta quae fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
天主看了他所造的一切,認為樣樣都很好。過了晚上,過了早晨,這是第六天。

+ Genesis 1 >