< Hiezechielis Prophetæ 35 >

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
上主的話傳給我說:「
2 Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
人子,你要面向色依爾山,講預言攻斥它,
3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
對它說:吾主上主這樣說:色依爾山啊! 看,我要攻擊你,伸手打擊你,使你變成沙漠和荒野。
4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
我要使你的城市變成廢墟,你將成為沙漠:如此,你便承認我是上主。
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae:
因為在以色列子民遭難時,在他們罪惡滿盈時,你懷著永不忘的仇恨將他們交於刀劍:
6 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
為此,我指著我的生命起誓──吾主上主的斷語──你既仇恨了血,血也必迫害你。
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem.
我必使色依爾山成為沙漠和荒野,由其中滅絕來往經過的人。
8 Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent.
我要使你的群山、丘陵、山谷和溪澗,堆滿傷亡的人,使刀劍傷亡的人橫臥其中。
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
我要使你永久變為荒蕪,你的城邑再沒有人居住:如此,你們便承認我是上主。
10 Eo quod dixeris: Duae gentes, et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:
因為你說過:這兩個民族,這兩個地域應屬於我,雖然雅威住在那裏,我還要去佔領;
11 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero.
為此,我指著我的生命起誓,──吾主上主的斷語──就如你怎樣懷著仇恨對待他們,同樣我也必以怒火和妒恨來對待你;當我懲罰你時,我叫你知道我在他們中,
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt.
並要你知道,我上主聽見了你向以色列的群山所講的一切詛咒的話,說:它們已荒蕪了,已交給我們享用。
13 Et insurrexistis super me ore vestro, et rogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
當你們開口說大話攻斥我,說出許多凌辱我的話時,我都聽見了。
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam.
吾主上主這樣說:當全地歡躍時,我要使你荒蕪,
15 Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons Seir, et Idumaea omnis: et scient quia ego Dominus.
就如在以色列家的產業荒蕪時,你曾喜樂;同樣,我也要這樣對待你;色依爾山必變成荒野,全厄東必被消滅:如此,人必承認我是上主。」

< Hiezechielis Prophetæ 35 >