< Hiezechielis Prophetæ 23 >

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
上主的話傳給我說:「
2 Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt,
人子,有兩個女人,同是一母的女兒,
3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
她們在埃及行過淫,年輕時當過娼,在那裏有人撫弄過她們的乳房,在那裏有人糟蹋了她們的童身。
4 Nomina autem earum Oolla maior, et Ooliba soror eius minor: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro earum nomina Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba.
她們的名字,大的叫敖曷拉,她妹妹叫敖曷里巴。她們本來屬於我,也給我生了子女。至於她們的名字:敖曷拉是指撒瑪黎雅,敖曷里巴是指耶路撒冷。
5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
敖曷拉屬我時,已行邪淫,戀愛了她的情人,鄰邦亞述人,
6 vestitos hyacintho, principes, et magistratus, iuvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
即那穿紫紅衣服的將領和公卿,全是英俊的青年,善於騎馬的騎士。
7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus, in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
於是她與所有的亞述青年行淫,並為她所戀愛的情人及其偶像所玷污。
8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia eius, et illi confregerunt ubera pubertatis eius, et effuderunt fornicationem suam super eam.
但她仍沒有放棄埃及的淫蕩,因為他們在她青年時曾同她共寢過,糟蹋過她的童身,在她身上發洩過淫慾。
9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
為此我把她交在她情人手中,即她所熱戀的亞述人手中。
10 Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios, et filias eius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factae sunt famosae mulieres, et iudicia perpetraverunt in ea.
他們必要揭露她的私處,擄去她的子女,用刀把她殺死:如此,因所加於她身上的懲罰,她成了婦女的警戒。
11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
她妹妹敖曷里巴雖看見了這一切,但她的情慾更甚於她姐姐,她的淫亂也遠超過她姐姐的淫亂。
12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus, et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
她也戀愛那些身為將領公卿的鄰邦亞述子民,他們都是衣著華美,善於騎馬的騎士,而且都是英俊的青年。
13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
我也見了她受玷污,她們兩的行徑完全一樣。
14 Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
她的淫行有增無減。當她看見繪畫在牆上的人──用丹青繪畫的加色丁人像,
15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
腰間束著佩帶,頭上纏著突出的頭巾,都有軍官的模樣,相似巴比倫人,加色丁即是他們的出生地──
16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuncios ad eos in Chaldaeam.
她的眼一看見,就愛上了他們,遣派使者往加色丁,到他們那裏去。
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima eius ab illis.
巴比倫人一來到她那裏,登上愛情的床,行了淫,玷污了她;她所玷污之後,遂即厭棄了他們。
18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
她既暴露了自己的淫行,揭開了自己的私處,因此我也厭棄她,如同厭棄她姐姐一樣。
19 Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in Terra Aegypti.
她又想念年輕時在埃及行淫的日子,遂增強了她的淫慾。
20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
她仍戀愛體壯似驢,精足似馬的情人。
21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.
於是你渴望你年輕時的淫行,那時埃及人曾撫摸過你的胸懷,撫弄過你青春的乳房。
22 Propterea Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu,
因此,敖曷里巴! 吾主上主這樣說:看,我要鼓動你所厭棄的情人來攻擊你,引他們從四周來攻擊你,
23 Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces, et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
即巴比倫人和一切加色丁人,培科得、芍亞和科亞,以及一切同他們聯合的亞述人,英俊的青年,一切長官和公卿、軍官和將領,一切善於騎馬的人。
24 et venient super te instructi curru, et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
他們率領大軍、車輛和輜重車,大隊士卒,都佩著甲、盾和盔,由四周攻擊你。我讓他們處罰你,照他們的法律判決你。
25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum, et aures tuas praecident: et quae remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos, et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igne.
如此,我要在你身上發洩我的妒火,讓他們以憤怒待你,割去你的鼻子和耳朵;其餘的都死於刀下;他們還要擄去你的子女,餘下的都為火燒死。
26 Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
他們還要剝光你的衣服,奪去你的裝飾品。
27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de Terra Aegypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.
這樣,我才消除你心中的淫蕩,和由埃及地開始的淫行,使你再不敢舉目看他們,再不想念埃及。
28 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus, de quibus satiata est anima tua.
因為吾主上主這樣說:看,我要將你交在你所惱恨的人手中,和你所厭惡的人手中。
29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
他們要以惱恨對待你,奪去你的一切財物,赤身露體的拋棄你:因此你放蕩的私處,好色和淫亂都要暴露出來。
30 Fecerunt haec tibi quia fornicata es post Gentes, inter quas polluta es in idolis earum.
他們這樣對待你,是因為你同異民行了淫,受了他們偶像的玷污。
31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.
你既然走了你姐姐的路,我也要把她的苦爵放在你手中。
32 Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem, quae est capacissima.
吾主上主這樣說:你要喝你姐姐又深又大,容量又多的苦爵,你要成為恥笑和辱罵的對象,
33 Ebrietate, et dolore repleberis: calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
你要酩酊大醉,滿懷憂愁。你姐姐撒瑪黎雅的爵是驚惶和毀滅的爵,
34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
你必要喝,且要喝盡,連渣滓也要吞下;你還要抓破你自己的乳房:這是我所說的──吾主上主的斷語──
35 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas.
為此吾主上主這樣說:因為你忘了我,把我拋在背後,你也要親自承擔你好色和淫亂的懲罰。」
36 Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis numquid iudicas Oollam, et Oolibam, et annuncias eis scelera earum?
上主對我說:「人子,你要審判敖曷拉和敖曷里巴,向她們說明她們的醜惡:
37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
她們犯了姦淫,手上帶著殺人的血,同偶像犯了姦淫,還焚化了她們給我所生的子女,祭祀偶像。
38 Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
此外,她們還對我行了這事:在那一天她們還玷污了我的聖所,褻瀆了我的安息日,
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud: etiam haec fecerunt in medio domus meae.
因為當她們給她們的偶像祭殺自己的子女時,同一天也進了我的聖所,加以褻瀆。的確,她們在我聖殿中這樣行了。
40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuncium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
並且他們還想從遠方召人來,便遣使者到他們那裏。看,他們果然來了,你就為了他們而沐浴,畫眼,佩戴珠寶。
41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum, et unguentum meum posuisti super eam.
以後你坐在華麗的床上,床前安放桌子,上面擺上本來獻給我的香和油。
42 Et vox multitudinis exultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
在她那裏可以聽到曠野來的群眾的歡樂嘈雜聲,他們在她們姐妹的腕上帶上鐲子,在她們頭上戴上花冠。
43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
那時我就關於這老淫婦說:現今她當然又要去行淫。
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres nefarias.
的確,人都到她們那裏,就如到娼妓那裏,也照樣到淫婦敖曷拉和敖曷里巴那裏。
45 Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio adulterarum, et iudicio effundentium sanguinem: quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt.
但正義的人必要裁判她們,如裁判姦婦和流血的人,因為她們是姦婦,血還在她們手上。
46 Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam:
因為吾主上主這樣說:我要使許多人來攻擊她們,叫她們飽受虐待並遭受搶掠。
47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios, et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
這群人要用石頭砸死她們,用刀砍碎她們,屠殺她們的子女,火燒她們的房屋。
48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
如此,我要把淫亂由此地剷除,使所有的婦女受到警戒,不敢效法你們的淫行。
49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.
我要使你們的淫行歸在你們身上。承擔敬拜偶像的罪罰:如此,你們纔承認我是上主。

< Hiezechielis Prophetæ 23 >