< Exodus 6 >

1 Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sum Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua.
耶和華對摩西說:「現在你必看見我向法老所行的事,使他因我大能的手容以色列人去,且把他們趕出他的地。」
2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
上帝曉諭摩西說:「我是耶和華。
3 qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis.
我從前向亞伯拉罕、以撒、雅各顯現為全能的上帝;至於我名耶和華,他們未曾知道。
4 Pepigique foedus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
我與他們堅定所立的約,要把他們寄居的迦南地賜給他們。
5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
我也聽見以色列人被埃及人苦待的哀聲,我也記念我的約。
6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis.
所以你要對以色列人說:『我是耶和華;我要用伸出來的膀臂重重地刑罰埃及人,救贖你們脫離他們的重擔,不做他們的苦工。
7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum:
我要以你們為我的百姓,我也要作你們的上帝。你們要知道我是耶和華-你們的上帝,是救你們脫離埃及人之重擔的。
8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam possidendam vobis, ego Dominus.
我起誓應許給亞伯拉罕、以撒、雅各的那地,我要把你們領進去,將那地賜給你們為業。我是耶和華。』」
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
摩西將這話告訴以色列人,只是他們因苦工愁煩,不肯聽他的話。
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和華曉諭摩西說:
11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
「你進去對埃及王法老說,要容以色列人出他的地。」
12 Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
摩西在耶和華面前說:「以色列人尚且不聽我的話,法老怎肯聽我這拙口笨舌的人呢?」
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
耶和華吩咐摩西、亞倫往以色列人和埃及王法老那裏去,把以色列人從埃及地領出來。
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
以色列人家長的名字記在下面。以色列長子呂便的兒子是哈諾、法路、希斯倫、迦米;這是呂便的各家。
15 hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
西緬的兒子是耶母利、雅憫、阿轄、雅斤、瑣轄,和迦南女子的兒子掃羅;這是西緬的各家。
16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
利未眾子的名字按着他們的後代記在下面:就是革順、哥轄、米拉利。利未一生的歲數是一百三十七歲。
17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
革順的兒子按着家室是立尼、示每。
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
哥轄的兒子是暗蘭、以斯哈、希伯倫、烏薛。哥轄一生的歲數是一百三十三歲。
19 Filii Merari: Moholi et Musi. hae cognationes Levi per familias suas.
米拉利的兒子是抹利和母示;這是利未的家,都按着他們的後代。
20 Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
暗蘭娶了他父親的妹妹約基別為妻,她給他生了亞倫和摩西。暗蘭一生的歲數是一百三十七歲。
21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
以斯哈的兒子是可拉、尼斐、細基利。
22 Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan et Zethri.
烏薛的兒子是米沙利、以利撒反、西提利。
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
亞倫娶了亞米拿達的女兒,拿順的妹妹,以利沙巴為妻,她給他生了拿答、亞比戶、以利亞撒、以他瑪。
24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph. hae sunt cognationes Coritarum.
可拉的兒子是亞惜、以利加拿、亞比亞撒;這是可拉的各家。
25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
亞倫的兒子以利亞撒娶了普鐵的一個女兒為妻,她給他生了非尼哈。這是利未人的家長,都按着他們的家。
26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra Aegypti per turmas suas.
耶和華說:「將以色列人按着他們的軍隊從埃及地領出來。」這是對那亞倫、摩西說的。
27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron,
對埃及王法老說要將以色列人從埃及領出來的,就是這摩西、亞倫。
28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in Terra Aegypti.
當耶和華在埃及地對摩西說話的日子,
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae loquor tibi.
他向摩西說:「我是耶和華;我對你說的一切話,你都要告訴埃及王法老。」
30 Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quo modo audiet me Pharao?
摩西在耶和華面前說:「看哪,我是拙口笨舌的人,法老怎肯聽我呢?」

< Exodus 6 >