< Exodus 5 >

1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
後來摩西、亞倫去對法老說:「耶和華-以色列的上帝這樣說:『容我的百姓去,在曠野向我守節。』」
2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam.
法老說:「耶和華是誰,使我聽他的話,容以色列人去呢?我不認識耶和華,也不容以色列人去!」
3 Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
他們說:「希伯來人的上帝遇見了我們。求你容我們往曠野去,走三天的路程,祭祀耶和華-我們的上帝,免得他用瘟疫、刀兵攻擊我們。」
4 Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
埃及王對他們說:「摩西、亞倫!你們為甚麼叫百姓曠工呢?你們去擔你們的擔子吧!」
5 Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
又說:「看哪,這地的以色列人如今眾多,你們竟叫他們歇下擔子!」
6 Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens:
當天,法老吩咐督工的和官長說:
7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
「你們不可照常把草給百姓做磚,叫他們自己去撿草。
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
他們素常做磚的數目,你們仍舊向他們要,一點不可減少;因為他們是懶惰的,所以呼求說:『容我們去祭祀我們的上帝。』
9 Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
你們要把更重的工夫加在這些人身上,叫他們勞碌,不聽虛謊的言語。」
10 Igitur egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
督工的和官長出來對百姓說:「法老這樣說:『我不給你們草。
11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
你們自己在哪裏能找草,就往那裏去找吧!但你們的工一點不可減少。』」
12 Dispersusque est populus per omnem Terram Aegypti ad colligendas paleas.
於是百姓散在埃及遍地,撿碎詡當作草。
13 Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
督工的催着說:「你們一天當完一天的工,與先前有草一樣。」
14 Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
法老督工的,責打他所派以色列人的官長,說:「你們昨天今天為甚麼沒有照向來的數目做磚、完你們的工作呢?」
15 Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
以色列人的官長就來哀求法老說:「為甚麼這樣待你的僕人?
16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et iniuste agitur contra populum tuum.
督工的不把草給僕人,並且對我們說:『做磚吧!』看哪,你僕人挨了打,其實是你百姓的錯。」
17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
但法老說:「你們是懶惰的!你們是懶惰的!所以說:『容我們去祭祀耶和華。』
18 Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
現在你們去做工吧!草是不給你們的,磚卻要如數交納。」
19 Videbantque se praepositi filiorum Israel in malum, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
以色列人的官長聽說「你們每天做磚的工作一點不可減少」,就知道是遭遇禍患了。
20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
他們離了法老出來,正遇見摩西、亞倫站在對面,
21 et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
就向他們說:「願耶和華鑒察你們,施行判斷;因你們使我們在法老和他臣僕面前有了臭名,把刀遞在他們手中殺我們。」
22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
摩西回到耶和華那裏,說:「主啊,你為甚麼苦待這百姓呢?為甚麼打發我去呢?
23 Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.
自從我去見法老,奉你的名說話,他就苦待這百姓,你一點也沒有拯救他們。」

< Exodus 5 >