< Exodus 40 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
茲にヱホバ、モーセに告て言たまひけるは
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
正月の元日に汝集會の天幕の幕屋を建べし
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
而して汝その中に律法の櫃を置ゑ幕をもてその櫃を障蔽し
4 et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
又案を携へいり陳設の物を陳設け且燈臺を携へいりてその燈盞を置うべし
5 et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi testimonii pones,
汝また金の香壇を律法の櫃の前に置ゑ幔子を幕屋の門に掛け
6 et ante illud altare holocausti:
燔祭の壇を集會の天幕の幕屋の門の前に置ゑ
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
洗盤を集會の天幕とその壇の間に置ゑて之に水をいれ
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius.
庭の周圍に藩籬をたて庭の門に幔子を垂れ
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
而して灌膏をとりて幕屋とその中の一切の物に灌ぎて其とその諸の器具を聖別べし是聖物とならん
10 altare holocausti et omnia vasa eius:
汝また燔祭の壇とその一切の器具に膏をそそぎてその壇を聖別べし壇は至聖物とならん
11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
又洗盤とその臺に膏をそそぎて之を聖別め
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
アロンとその子等を集會の幕屋の門につれきたりて水をもて彼等を洗ひ
アロンに聖衣を着せ彼に膏をそそぎてこれを聖別め彼をして祭司の職を我になさしむべし
又かれの子等をつれきたりて之に明衣を着せ
15 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
その父になせるごとくに之に膏を灌ぎて祭司の職を我になさしむべし彼等の膏そそがれて祭司たることは代々變らざるべきなり
16 Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.
モーセかく行へり即ちヱホバの己に命じたまひし如くに爲たり
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
第二年の正月にいたりてその月の元日に幕屋建ぬ
18 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
乃ちモーセ幕屋を建てその座を置ゑその板をたてその横木をさしこみその柱を立て
19 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
幕屋の上に天幕を張り天幕の蓋をその上にほどこせりヱホバのモーセに命じ給ひし如し
20 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
而してかれ律法をとりて櫃に蔵め杠を櫃につけ贖罪所を櫃の上に置ゑ
21 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.
櫃を幕屋に携へいり障蔽の幕を垂て律法の櫃を隱せりヱホバのモーセに命じたまひしごとし
22 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,
彼また集會の幕屋において幕屋の北の方にてかの幕の外に案を置ゑ
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
供前のパンをその上にヱホバの前に陳設たりヱホバのモーセに命じたまひし如し
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
又集會の幕屋において幕屋の南の方に燈臺をおきて案にむかはしめ
25 locatis per ordinem lucernis, iuxta praeceptum Domini.
燈盞をヱホバの前にかかげたりヱホバのモーセに命じたまひしごとし
26 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
又集會の幕屋においてかの幕の前に金の壇を居ゑ
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
その上に馨しき香を焚りヱホバのモーセに命じたまひしごとし
28 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
又幕屋の門に幔子を垂れ
29 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
集會の天幕の幕屋の門に燔祭の壇を置ゑその上に燔祭と素祭をささげたりヱホバのモーセに命じたまひし如し
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
又集會の天幕とその壇の間に洗盤をおき其に水をいれて洗ふことの爲にす
31 Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,
モーセ、アロンおよびその子等其につきて手足を洗ふ
32 cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
即ち集會の幕屋に入る時または壇に近づく時に洗ふことをせりヱホバのモーセに命じたましごとし
33 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
また幕屋と壇の周圍の庭に藩籬をたて庭の門に幔子を垂ぬ是モーセその工事を竣たり
34 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
斯て雲集會の天幕を蓋てヱホバの榮光幕屋に充たり
35 Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
モーセは集會の幕屋にいることを得ざりき是雲その上に止り且ヱホバの榮光幕屋に盈たればなり
36 Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
雲幕屋の上より昇る時にはイスラエルの子孫途に進めり其途々凡て然り
37 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
然ど雲の昇らざる時にはその昇る日まで途に進むことをせざりき
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.
即ち晝は幕屋の上にヱホバの雲あり夜はその中に火ありイスラエルの家の者皆これを見るその途々すべて然り

< Exodus 40 >