< Exodus 4 >

1 Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Mısee inəxdun alidghıniy qele: – Sayid manbışis zal k'ırı alixhxhes diykkıne, zal haydepxha uvheene: «Rəbb vas dyagu deşva»?
2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
Manke Rəbbe eyhen: – Yiğne xıledın hucoone? Mısee eyhen: – Əsaa.
3 Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Rəbbee eyhen: – Man ç'iyelqa dağeççe. Mısee ç'iyelqa dağetçumee, əsaa xoçelqa siyk'al. Mısar çisse hexvana.
4 Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, reversaque est in virgam.
Rəbbee Mısayk'le eyhen: – Xıl hotku mana bı'ttike avqve. Mısee xıl hotku xoçe bı'ttike avquyng'a, mana xıle əsaalqa siviyk'al.
5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
Rəbbee eyhen: – Ğu man kar he'e, İzrailybı hayepxhecen Rəbb, manbışde dekkaaşee, İbrahimee, I'saq'ee, Yaaq'ubee ı'bəədat ha'ana Allah, vas dyaguva.
6 Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Qiyğa Rəbbee meed eyhen: – Xıl eqanaqa k'eççe. Mısee xıl eqanaqa k'eççu qığavhumee, mang'un xıl ık'arıke yiz xhinne cagvara qexhe.
7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
Qiyğa Rəbbee eyhen: – Xıl meed eqanaqa k'eççe. Mısee q'öd'es xıl eqanaqa k'eççu qığavhumee, mang'un xıl yug qexhe.
8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Rəbbee eyhen: – Manbı yiğne ts'eppiyne əlaamatıl haydeepxhene, q'öb'esınçil vuxhesınbı.
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Sayid manbışe val k'ırı ilydiyxhı q'öd'esde əlaamatılib haydeepxhene, Nil eyhene dameençe xhyan alyat'u ç'iyelqa haç'e'e. Manke man xhyan ebalqa sak'alas.
10 Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
Mısee Rəbbık'le eyhen: – Xudaavanda, zasse şenker uftanra yuşana'as əxı' deş, həşder Ğu zaka yuşanı'ıyle qiyğar əxə deş. Zı yı'q'ra, g'idiyğal yuşana'a.
11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
Rəbbee mang'uk'le eyhen: – Şavaane insanıs miz huvu? Şavaane insanıke lalıy g'idiyxhena ha'a? Şavaane insanıs uleppı huvu? Şavaane insan bı'rq' qa'a? Nya'a Rəbbee, Zı dişde man gırgın ha'a?
12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
Həşdiylemee hora hak'ne, Zı vas eyhesınıd xət qa'asın, yuşana'asıd kumag ha'asın.
13 At ille: Obsecro Domine, inquit, mitte quem missurus es.
Mısee eyhen: – Hucoone ixhes, Xudaavanda, merna insan g'axıle.
14 Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
Rəbbe Mısalqa qəl hav'u eyhen: – Nya'a Leviyne nasıleençena yiğna çoc Harun? Zak'le ats'an mana yugra yuşana'a. Həşde mana yiğne ögiylqa ı'qqə vor. Ğu g'acu mana şadxhesda.
15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Çocuka yuşane'e, hucooyiy eyhes ıkkan mang'us xət qe'e. Zı vuşde q'öngussana yuşana'as kumag ha'asın, hucooyiy ha'as ıkkanvad xət qa'asın.
16 ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
Vas eyhes ıkkananbı, mang'vee insanaaşilqa hixhara'as. Ğunad mang'ulqa Yizın cuvab hixhar ha'as, manar yiğne cigee yuşan ha'as.
17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
İn əsaa vaka aleet'e, ğu inçika əlaamatbı hagvas.
18 Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
Mısa cune abbateysqa İtronusqa sark'ıl eyhen: – Hasre zı Misireeqa ı'qqəs, ilyakkas yizın xınıbı avxucabee? İtronee eyhen: – Yugna yəq vuxhena.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
Midyanee Rəbbee Mısayk'le eyhen: – Misirqa sak'le, ğu gik'as ıkkanan gırgınbı hapt'ıynbı.
20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Mısee dixbıyiy xhunaşşe əməlelqa gyav'u, Allahee uvhuyn əsaayıd xılyaqa alyat'u Misirqa yəqqıl gexha.
21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
Rəbbee Mısayk'le eyhen: – Ğu Misirqa sak'ımee Zı vas xət qı'iyn gırgın əlaamatbı fironusne he'e. Zımee mang'uke hı't'iy qa'as, mang'veeyid millet g'aykkas deş.
22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Ğu fironuk'le eyhe: «Rəbbee inəxüdud eyhe: «İzrail Yizda ts'erriyna dix vorna.
23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Zı vak'le uvhuyn, Zas ı'bəədat he'ecenva Yizda dix g'aykke! Ğumee mana g'aykkı deş. Həşde Zı mançil-allar yiğna ts'erriyna dix gik'as“».
24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Yəqqə xəm g'ahaane cigee Rəbb Mısaysqa arı, mana gik'as ıkkiykan.
25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Mane gahıl, Tsiporee ek'na g'aye alyapt'ı dix sunnat hı'ı çike g'ayşuyn ç'ürüx Mısayne g'elybışik set'u eyhen: – Ğu həşde yizdemee ebana adamiy eyxhe.
26 Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem.
Məxüb Rəbbee mang'uke xıl ts'ıts'a'ana. Dix sunnat hı'il-alla Tsiporee Mısayk'le «Ebana adamiyva» eyhe.
27 Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum.
Sabara gah ılğevç'uyle qiyğa, Rəbbee Harunuk'le eyhen: – Mısayne ögiylqa sahreeqa hak'ne. Harunus Mısa Allahne suvaysne qızaxxımee, mang'vee Mısays ubbabı ha'a.
28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
Mısee Harunus Rəbbee cuk'le gırgın uvhiynbıyiy hagveva uvhuyn əlaamatbı yuşan ha'a.
29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
Mıseeyiy Harunee İzrailin ağsaqqalar sav'umee,
30 Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
Rəbbee Mısayk'le uvhuyn gırgın kar Harunee yuşana'an. Qiyğaled mang'vee insanaaşine ögiyl man əlaamatbı hagva.
31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
İzrailybı manbışilqa hayebaxhenbı. Rəbbıkl'e manbışe opxhanna əq'üba g'avcuna, manbı məxüb g'alepçes deşva, manbışik'le g'ayxhımee, İzrailybı gugaybışil gyuv'ur ı'bəədatbı ha'a.

< Exodus 4 >