13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:
16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
23et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum:
24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
39altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri.
41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
42obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
43Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.