< Exodus 39 >
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3 opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8 Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
9 quadrangulum, duplex, mensurae palmi.
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis.
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:
16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17 e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18 Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
23 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum:
24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:
27 feminalia quoque linea, byssina:
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo distinctum arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
29 Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de hyacinthinis pellibus,
34 velum: arcam, vectes, propitiatorium,
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus:
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
38 et tentorium in introitu tabernaculi:
39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri.
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.