< Exodus 38 >
1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
他用皂荚木做燔祭坛,是四方的,长五肘,宽五肘,高三肘,
2 cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
在坛的四拐角上做四个角,与坛接连一块,用铜把坛包裹。
3 Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
他做坛上的盆、铲子、盘子、肉锸子、火鼎;这一切器具都是用铜做的。
4 Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
又为坛做一个铜网,安在坛四面的围腰板以下,从下达到坛的半腰。
5 fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:
为铜网的四角铸四个环子,作为穿杠的用处。
6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis:
用皂荚木做杠,用铜包裹,
7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulatis, et intus vacuum.
把杠穿在坛两旁的环子内,用以抬坛,并用板做坛;坛是空的。
8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
他用铜做洗濯盆和盆座,是用会幕门前伺候的妇人之镜子做的。
9 Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
他做帐幕的院子。院子的南面用捻的细麻做帷子,宽一百肘。
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
帷子的柱子二十根,带卯的铜座二十个;柱子上的钩子和杆子都是用银子做的。
11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae, basesque et capita columnarum eiusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
北面也有帷子,宽一百肘。帷子的柱子二十根,带卯的铜座二十个;柱子上的钩子和杆子都是用银子做的。
12 In ea vero plaga, quae ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
院子的西面有帷子,宽五十肘。帷子的柱子十根,带卯的座十个;柱子的钩子和杆子都是用银子做的。
13 Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
院子的东面,宽五十肘。
14 e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebant latus:
门这边的帷子十五肘,那边也是一样。帷子的柱子三根,带卯的座三个。在门的左右各有帷子十五肘,帷子的柱子三根,带卯的座三个。
15 et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
16 Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
院子四面的帷子都是用捻的细麻做的。
17 Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
柱子带卯的座是铜的,柱子上的钩子和杆子是银的,柱顶是用银子包的。院子一切的柱子都是用银杆连络的。
18 Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
院子的门帘是以绣花的手工,用蓝色、紫色、朱红色线,和捻的细麻织的,宽二十肘,高五肘,与院子的帷子相配。
19 Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
帷子的柱子四根,带卯的铜座四个;柱子上的钩子和杆子是银的;柱顶是用银子包的。
20 Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
帐幕一切的橛子和院子四围的橛子都是铜的。
21 Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt iuxta praeceptum Moysi in ceremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:
这是法柜的帐幕中利未人所用物件的总数,是照摩西的吩咐,经祭司亚伦的儿子以他玛的手数点的。
22 quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat,
凡耶和华所吩咐摩西的都是犹大支派户珥的孙子、乌利的儿子比撒列做的。
23 iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso.
与他同工的有但支派中亚希撒抹的儿子亚何利亚伯;他是雕刻匠,又是巧匠,又能用蓝色、紫色、朱红色线,和细麻绣花。
24 Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii.
为圣所一切工作使用所献的金子,按圣所的平,有二十九他连得并七百三十舍客勒。
25 Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum.
会中被数的人所出的银子,按圣所的平,有一百他连得并一千七百七十五舍客勒。
26 Fuerunt praeterea centum talenta argenti, e quibus conflatae sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet.
凡过去归那些被数之人的,从二十岁以外,有六十万零三千五百五十人。按圣所的平,每人出银半舍客勒,就是一比加。
27 Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
用那一百他连得银子铸造圣所带卯的座和幔子柱子带卯的座;一百他连得共一百带卯的座,每带卯的座用一他连得。
28 De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
用那一千七百七十五舍客勒银子做柱子上的钩子,包裹柱顶并柱子上的杆子。
29 Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
所献的铜有七十他连得并二千四百舍客勒。
30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
用这铜做会幕门带卯的座和铜坛,并坛上的铜网和坛的一切器具,
31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum.
并院子四围带卯的座和院门带卯的座,与帐幕一切的橛子和院子四围所有的橛子。