< Exodus 33 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de Terra Aegypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam:
耶和華吩咐摩西說:「我曾起誓應許亞伯拉罕、以撒、雅各說:『要將迦南地賜給你的後裔。』現在你和你從埃及地所領出來的百姓,要從這裏往那地去。
2 et mittam praecursorem tui angelum, ut eiiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Iebusaeum,
我要差遣使者在你前面,攆出迦南人、亞摩利人、赫人、比利洗人、希未人、耶布斯人,
3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis est: ne forte disperdam te in via.
領你到那流奶與蜜之地。我自己不同你們上去;因為你們是硬着頸項的百姓,恐怕我在路上把你們滅絕。」
4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.
百姓聽見這凶信就悲哀,也沒有人佩戴妝飾。
5 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
耶和華對摩西說:「你告訴以色列人說:『耶和華說:你們是硬着頸項的百姓,我若一霎時臨到你們中間,必滅絕你們。現在你們要把身上的妝飾摘下來,使我可以知道怎樣待你們。』」
6 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
以色列人從住何烈山以後,就把身上的妝飾摘得乾淨。
7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen eius, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad Tabernaculum foederis, extra castra.
摩西素常將帳棚支搭在營外,離營卻遠,他稱這帳棚為會幕。凡求問耶和華的,就到營外的會幕那裏去。
8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
當摩西出營到會幕去的時候,百姓就都起來,各人站在自己帳棚的門口,望着摩西,直等到他進了會幕。
9 Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
摩西進會幕的時候,雲柱降下來,立在會幕的門前,耶和華便與摩西說話。
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium Tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
眾百姓看見雲柱立在會幕門前,就都起來,各人在自己帳棚的門口下拜。
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de Tabernaculo.
耶和華與摩西面對面說話,好像人與朋友說話一般。摩西轉到營裏去,惟有他的幫手-一個少年人嫩的兒子約書亞不離開會幕。
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
摩西對耶和華說:「你吩咐我說:『將這百姓領上去』,卻沒有叫我知道你要打發誰與我同去,只說:『我按你的名認識你,你在我眼前也蒙了恩。』
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
我如今若在你眼前蒙恩,求你將你的道指示我,使我可以認識你,好在你眼前蒙恩。求你想到這民是你的民。」
14 Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi.
耶和華說:「我必親自和你同去,使你得安息。」
15 Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
摩西說:「你若不親自和我同去,就不要把我們從這裏領上去。
16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
人在何事上得以知道我和你的百姓在你眼前蒙恩呢?豈不是因你與我們同去、使我和你的百姓與地上的萬民有分別嗎?」
17 Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
耶和華對摩西說:「你這所求的我也要行;因為你在我眼前蒙了恩,並且我按你的名認識你。」
18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
摩西說:「求你顯出你的榮耀給我看。」
19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
耶和華說:「我要顯我一切的恩慈,在你面前經過,宣告我的名。我要恩待誰就恩待誰;要憐憫誰就憐憫誰」;
20 Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet.
又說:「你不能看見我的面,因為人見我的面不能存活。」
21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
耶和華說:「看哪,在我這裏有地方,你要站在磐石上。
22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam:
我的榮耀經過的時候,我必將你放在磐石穴中,用我的手遮掩你,等我過去,
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
然後我要將我的手收回,你就得見我的背,卻不得見我的面。」

< Exodus 33 >