< Exodus 27 >

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine.
「你要用皂莢木做壇。這壇要四方的,長五肘,寬五肘,高三肘。
2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.
要在壇的四拐角上做四個角,與壇接連一塊,用銅把壇包裹。
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex aere fabricabis.
要做盆,收去壇上的灰,又做鏟子、盤子、肉鍤子、火鼎;壇上一切的器具都用銅做。
4 Craticulamque in modum retis aeneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli aenei,
要為壇做一個銅網,在網的四角上做四個銅環,
5 quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
把網安在壇四面的圍腰板以下,使網從下達到壇的半腰。
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:
又要用皂莢木為壇做槓,用銅包裹。
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
這槓要穿在壇兩旁的環子內,用以抬壇。
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
要用板做壇,壇是空的,都照着在山上指示你的樣式做。」
9 Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
「你要做帳幕的院子。院子的南面要用撚的細麻做帷子,長一百肘。
10 Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
帷子的柱子要二十根,帶卯的銅座二十個。柱子上的鉤子和杆子都要用銀子做。
11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae eiusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
北面也當有帷子,長一百肘,帷子的柱子二十根,帶卯的銅座二十個。柱子上的鉤子和杆子都要用銀子做。
12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
院子的西面當有帷子,寬五十肘,帷子的柱子十根,帶卯的座十個。
13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
院子的東面要寬五十肘。
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:
門這邊的帷子要十五肘,帷子的柱子三根,帶卯的座三個。
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
門那邊的帷子也要十五肘,帷子的柱子三根,帶卯的座三個。
16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
院子的門當有簾子,長二十肘,要拿藍色、紫色、朱紅色線,和撚的細麻,用繡花的手工織成,柱子四根,帶卯的座四個。
17 Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
院子四圍一切的柱子都要用銀杆連絡,柱子上的鉤子要用銀做,帶卯的座要用銅做。
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
院子要長一百肘,寬五十肘,高五肘,帷子要用撚的細麻做,帶卯的座要用銅做。
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex aere facies.
帳幕各樣用處的器具,並帳幕一切的橛子,和院子裏一切的橛子,都要用銅做。」
20 Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
「你要吩咐以色列人,把那為點燈搗成的清橄欖油拿來給你,使燈常常點着。
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum coram filiis Israel.
在會幕中法櫃前的幔外,亞倫和他的兒子,從晚上到早晨,要在耶和華面前經理這燈。這要作以色列人世世代代永遠的定例。」

< Exodus 27 >